Qualitas (astrologia)
Qualitas[1] in astrologia est typus signi zodiaci, aut cardinalis aut fixus aut mutabilis. Quaterna signa pertinent ad unamquamque qualitatem. Sol transit in zonam signi cardinalis, cum sit aut aequinoctium, solstitium, aequinoctium, aut solstitium. Exempli gratia, cum sit aequinoctium vernum, 21 Martii, Sol transit in zonam Arietis, quod est signum cardinale. Spatia signorum mutabilium sunt ante signorum cardinalium, ergo Sol semper transit ex signo mutabili in signum cardinale, cum sit aequinoctium vernum, solstitium, aequinoctium autumnale, aut solstitium brumale. Spatia signorum fixorum autem sunt inter spatia signorum cardinalium et mutabilium. Astrologi credunt esse indoles eiusdem generis in signis eiusdem qualitatis, e.g. signa fixa sunt pertinaces patientesque. Cum zodiacus delineetur in forma circuli, signa eiusdem qualitatis quadram formant. In pictura a dextra quadra rubra demonstrat signa cardinalia, viridis signa fixa, caerulea signa mutabilia.
Signa zodiaca secundum qualitatem
recensereCardinalia
recensereFixa
recensereMutabilia
recensereNotae
recensereSigna zodiaca |
Aries · Taurus · Gemini · Cancer · Leo · Virgo · Libra · Scorpio · Sagittarius · Capricornus · Aquarius · Pisces |
---|---|
Theoria astrologica |
Planetae · Elementum · Qualitas · Sexus · Aspectus · Figura aspectuum · Syzygia |
Aspectus |
Coniunctio · Oppositio · Triangulum · Quadratum · Sextilis · Quincunx |
Figurae aspectuum |
Crux grandis · Draco · Incunabula · Rectangulum mysticum · Sextilis grandis · Triangulum grande · Yod · Sextilis grandis 22 Iulii 1995 |