Finitor vel finiens (sc. linea), seu horizon (Graece ὁρίζων), est ea linea, qua quae in terra corporis conspiciuntur separantur a caelo. Orbis, qui ea linea efficitur, circus horizontalis sive circus finiens est.

Finitor (Netania, Israël)

De vocabuli fontibus recensere

Apud Senecam[1] legimus: "hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci ὁρίζοντα vocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem." Et Martianus Capella scripsit[2]: "confinio septentrionalis circuli natus in finitorem antarcticae regionis adclinans paene totum videtur permeare caelum".

De re recensere

Sunt autem complura ac varia, quae vocabulo finitoris exprimuntur, velut

  • finitor naturalis, qui circumspectionis terminus est inter caelum et terram et qui dependet e loci natura, e. g. e montibus, vallibus, urbibus; omnis ergo circumspiciens circumspiciendo suum sibi facit finitorem
  • finitor mathematicus, qui est ea linea, quae fit, cum globus caeli secatur ab eo circo, qui angulis iacet accurate rectis ad verticalem lineam in loco alicuius circumspicientis mente conceptam; quae plusve minusve ad medium terrae locum spectat.
  • finitor urbanus, cuius imago "sciographia urbana" appellari licet, culminibus aedificiorum urbanorum definitis

Notae recensere

  1. Naturales quaestiones 5,17,3
  2. de nuptiis Philologiae et Mercurii 8,826
Finitor lunaris ex Apolline 17 lucis ope pictus