Cumulus stellarum globosus est congeries stellarum formam sphaerae habens quae circa nucleum galacticum ut satelles movetur. Cumuli stellarum earum vocantur quae gravitate coniunctae sint et ad medium cumulum multo confertiores versentur. Numerus stellarum sese a paucis milibus usque ad multa deciens centena milia pertinet.

Globosus stellarum cumulus M80

Multi eorum cumulorum abhinc plus quam centiens centena milia annorum orti sunt, itaque inter veterrimas res universi sunt. Eorum stellae plus minusve aequa aetate sunt nec lineas spectralis elementorum graviorum monstrant. (Tales stellae metallis pauperes extremae populationis II stellae appellantur.) Stellae metallis deficientes veterrimae esse putantur, cum elementa graviora demum post primas supernovas explosas dissipata sint.

Via lactea, galaxias noster, circiter centum et quinquaginta globosos stellarum cumulos continet, qui medium galaxiae orbitis propriis moventur. Per planitiem galacticam sine perturbatione ire solent. Densitas (seu frequentia) stellarum maior est quam in ceteris galaxiae regionibus: sunt aliquot ducenti intra globum unius sla diametri. In medio cumulo ea densitas tam magna est, ut circiter deciens miliis annorum quoque duae stellae conlidere solent. Stellis conlisis multi moratores caerulei qui dicuntur (Anglice: blue stragglers) gignuntur. Praeterea plures fontes radiorum roentgeniorum cumulo insunt qui systemata stellae neutronicae et foraminis nigri in vices revolventes esse existimantur. Inter autem stellas cumuli gasa vel pulveres vix inveniuntur. Nonnulli globosi stellarum cumuli etiam graviores foramina nigra in medio habere videntur. Cum conlisiones galaxiarum etiam novos globosos stellarum cumulos gignant, galaxiae ellipticae (quae ex conlisionibus istis orti putantur) globosos stellarum cumulos variae aetatis praebent.

Bibliographia

recensere
  • Binney, James, et Scott Tremaine. 1987. Galactic Dynamics. Princeton, New Jersey: Princeton University Press. ISBN 0-691-08444-0.
  • Heggie, Douglas, et Piet Hut. 2003. The Gravitational Million-Body Problem: A Multidisciplinary Approach to Star Cluster Dynamics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-77486-1.
  • Spitzer, Lyman. 1987. Dynamical Evolution of Globular Clusters. Princeton, New Jersey: Princeton University Press. ISBN 0-691-08460-2.