Aperire sectionem principem
Alpha Centauri, quae stellarum trium est, circa 4.37 annos luce mensos a Tellure situm est.
Sol, stella Systematis Solaris; eius lux octo minutis iter ad Tellurem facit.

Annus luce mensus[1][2] (imminutio Anglica ly[3]) est spatium quod lux per unum annum in spatio vacuo pervolare potest. Unus annus luce mensus aequat fere 9 460 500 000 000 km. Longitudo exacta a definitione anni (sive annus tropicus sive annus Iulianus sive annus sideralis significatur) dependet. Unio Astronomica Internationalis annum Iulianum praefert. Itaque 1 ly aequat 9 460 730 472 580 800 metrorum. Unum spatium lucis annuae aequat 63 240 unitatum astronomicarum (ua), vel 0,3066 parsec (pc).

Exstant etiam unitates

  • "hora luce mensa" (= 1 079 252 848 800 m),
  • "minutum luce mensum" ( = 17 987 547 480 m),
  • "secundum luce mensum" ( = 299 792 458 m).

Astronomi unitatibus spatii lucis ad distantias astronomicas metiendas utuntur. Terra exempli causa a Sole circiter octo spatia lucis minutalis abest. Proxima stella praeter Solem, id est Proxima Centauri, plus quattuor annis luce mensis abest.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Lydia Ariminensis, NOVA TELLUS NOSTRAE SIMILIS INVENTA EST, Ephemeris, 27 Iulii 2015, 12:24: "quod a nostra terra CXLV annos luce mensos absit."
  2. Lexicon Morgan; José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: SKS 2005) s.v. Valovuosi; Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  3. Ex Anglico light-year sc. "annus lucis"