Vide etiam paginam discretivam: Nebula.

Nebulae (cf. Graece νεφέλη, Latine nubes) in astronomia olim omnes res lucentes vocabantur, quae non ut stellae punctum, sed aream tegant. Inter eas etiam galaxiae et cumuli stellarum erant, quippe qui sine telescopio speciem maculi nebulosi praebeant. Qui usus vetus adhuc in nonnullis nominibus velut in nebula Andromedae (M31) inve nebula Trianguli (M33) valet.

Nebula emittens (NGC 604).

Hodie autem nomen nebulae reservatum est nubibus inter stellas sitis quae e pulvere vel gasis exstent. Secundum lucendi genus hae dinoscuntur:

  • nebulae emittentes quae luce stellarum calidissimarum incitatae ipsae lucem emittunt, e. g. Nebula Orionis (M42).
  • nebulae reflectentes quae lucem stellarum prope sitarum reflectunt, e. g. in Pleiadibus (M45).
  • nebulae planetariae quae sunt involucra gasum e stella calidissima expulsa et ab eadem stella ad lucis emissiones incitata, e. g. Nebula Anularia in Lyra sita (M57).
  • reliquiae supernovarum maxima celeritate cum materie inter stellas sita collidentes ut luceant, e. g. Nebula Cancri (M1).
  • nebulae obscurae quae non lucent, sed lucem stellarum post eas sitarum absorbunt, e. g. Nebula Equi Capitis (B 33).

Nebulae primum collatae sunt in indice libro Caroli Messier quem ille astronomus anno 1774 effecit. Etiam Index Generalis Novus (NGC) a Iohanne Ludovico Aemilio Dreyer anno 1888 scriptus praeclarus ac gravis est. Vterque index non solum nebulae ipsae, verum etiam galaxias et cumulos stellarum continet. Qui indices adhuc in usu sunt.

Recentior Index Barnardi est.

Nexus interni