Nebula Trianguli

galaxias

Nebula Trianguli,[1] aliter Messier 33 est galaxias inter nobis proximas, in grege propinquo comprehensa, latitudine minor quam nebula Andromedae et fortasse huius galaxiae satellita. Anno 1654 ab Ioanne Baptista Hodierna indicata est in opusculo "de admirandis coeli characteribus" his verbis: "Nebulosa ... quae iuxta Triangulum, vel hinc inde, duplex."[2]

NotaeRecensere

  1. "Dreiecksnebel: nebula trianguli": Petrus Lucusaltianus Latinophilus, Lexicon Latinum hodiernum (2018)
  2. Ioannes Baptista Hodierna, De systemate orbis cometici, deque admirandis coeli characteribus (1654) pars 2 p. 7

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad nebulam Trianguli spectant.
  Data astronomica: "M 33" apud SIMBAD.