Philippus II (Graece: Φίλιππος) fuit Macedoniae rex. Is, triennio obses Thebis habitus, educatus est in Epaminondae domo : quae res ei maxima incrementa dedit egregiae indolis. Iam instructus erat omnibus imperatoriis virtutibus, cum solium adeptus est. Macedonia, continuis bellis exhausta, undique a vicinis populis premebatur ; eam ab omni externo impetu tutam praestitit Philippus, optimum exercitum instruendo. Invictum pedestrium copiarum corpus effecit, phalange constituta ad effigiem sacri Thebanorum agminis, sed multo numerosiore. Thessalorum equitum robur sibi adiunxit. Milites severa disciplina continuit : miles quidam gregarius, siti pressus, relicta statione, potu se recreaverat ; illum rex virgis caedi iussit. Alter, qui arma posuerat, cum in armis standum esset, capite damnatus fuit. Ubi viribus suis satis confisus est, Philippus Graecorum libertati coepit insidiari.

Primi Philippi irruptiones occupationesque in Graecia

recensere
 
Phalanx Macedonum

Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, universae oppressae sunt. Etenim Athenienses, Thebani, Lacedaemonii mutuis odiis in mutuum exitium imprudentes ruebant. Philippus, velut e specula quadam eos observans, dissensiones alit, populis parum potentibus fert auxilium, deinde victos pariter victoresque necopinantes aggreditur. Sic cum Thebanis adversus Phocenses primum arma sua consociat ; deinde, insigni perfidia usus, Thebanorum urbes hostiliter occupat. Nec melioris fidei est cum Olynthiis, quorum urbem sibi nuper sociam et amicam exscindit, incolarum bona diripit, et ipsos vendit. Postea multas Chersonnensium urbes expugnat ; sed Byzantio, nobili et maritimae civitate, exercitum frustra admovet, nam Byzantini, adiuti auxiliis ab Atheniensibus missis, regem cogunt retro cedere. Ille autem iratus bellum diu dissimulatum inferre Atheniensibus statuit.

Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra Philippum

recensere
 
Demosthenes

Philippi consilia et dolos vir unus apud Athenienses detexerat : orator Demosthenes, qui regem Macedoniae infensissimum esse Graecorum hostem proclamabat. Demosthenes, in contione, non destitit Athenienses hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra Philippi incoepta. Alii autem oratores Philippi partibus favebant, ut Aeschines, aut servare pacem volebant, ut Phocio. Aeschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae pecunia corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad milites et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. Theatra et scaenam frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex Macedoniae, qui iam antea ceperat Amphipolim, Potidaeam, et Olynthum, invadit repente Atticam, et Elatea vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.

Clades Atheniensium apud Chaeroneam

recensere

Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum Thebanis et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud Chaeroneam Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt: nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam convivio celebravit; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens: "Rex", inquit, "fortuna tibi dedit Agamemnonis partes, tu Thersitae personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit. Qua victoria nacta Philippus comissationem per campum proelii celebravisse dicitur.

De vita coniugali

recensere

De mulieribus et filiis Philippi Satyrus Callatinus biographus sic ab Athenaeo citatur:

Philippus semper, quoties bellum gereret, uxorem duxit. Viginti duobus quidem annos quos regnavit (ita dicit Satyrus in suo de vita Philippi libro) primum Audatam duxit Illyriam, quae filiam ei peperit Cynnam: duxitque porro Philam, Derdae et Machatae sororem; tum conciliaturus sibi Thessalorum gentem ex duabus Thessalicis mulieribus liberos procreavit, quarum altera Pheraea erat, nomine Nicesipolis, que ei peperit Thessalonicam, altera Larissaea, Philinna, ex qua Aridaeum suscepit. Molossorum vero regnum dotem accepit cum Olympiadem duceret, e qua ei nati sunt Alexander et Cleopatra. Dein Thraciam postquam cepit, venit ad eum Cothelas rex Thracum, Medam filiam ei adducens cum multis muneribus; quam et ipsam uxorem duxit secundum Olympiadem. Post istas omnes rursus Cleopatram duxit amore captus, Hippostrati sororem, Attali vero ex fratre neptem: qua iuxta Olympiadem domum deducta omnem reliquam vitam suam turbavit ... Cleopatra autem Philippo filiam peperit cui Europa nomen inditum.
― convertit Carolus Müllerus

Inter nuptias Philippi cum Cleopatra Attalus dixit: "Nunc quidem legitimi reges, non nothi, nascentur!" Quibus auditis Alexander calicem impegit Attalo; Philippus autem filium gladio percutere temptavit. Post haec Olympias in Epirum profugit, Alexander vero ad Illyrios.[1]

De Philippi exitu

recensere

Philippo interfecto anno 336 a.C.n.[2], successit filius Alexander Magnus, cui Magni cognomen datum est propter rerum gestarum gloriam.

  1. Iustinus (historicus), Epitome historiarum Pompei Trogi 9.7; Plutarchus, "Vita Alexandri" 9; Vita Alexandri Macedonis (Pseudo-Callisthenes α) 1.20
  2. Aristoteles libro quinto Politicorum 10.16.

Bibliographia

recensere
  • Antonis Bartsiokas et al., "The lameness of King Philip II and Royal Tomb I at Vergina, Macedonia" in PNAS vol. 112 (2015) pp. 9844-9848
  • Elizabeth Carney, Daniel Ogden, edd., Philip II and Alexander the Great: Father and Son, Lives and Afterlives. Novi Eboraci: Oxford University Press, 2010. ISBN 9780199738151; recensio huius operis
  • E. A. Fredricksmeyer, "Divine Honors for Philip II" in Transactions of the American Philological Association vol. 109 (1979) pp. 39-61
  • A. J. Prag, J. H. Musgrave, R. A. H. Neave, "The skull from Tomb II at Vergina: King Philip II of Macedon" in Journal of Hellenic studies vol. 104 (1984) pp. 60-78
  • A. Tronson, "Satyrus the peripatetic and the marriages of Philip II" in Journal of Hellenic studies vol. 104 (1984) pp. 116-126
  • Ian Worthington, Philip II of Macedonia. New Haven: Yale University Press, 2008. ISBN 978-0-300-12079-0

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum II spectant.