Nuptiae Cleopatrae et Philippi Macedonis

Nuptiae Cleopatrae et Philippi Macedonis, anno 337 a.C.n. celebratae, a nonnullis auctoribus describuntur, inter quos Satyrus Callatinus, qui de matrimoniis Philippi disserens sic narrat:

᾿Επὶ πάσαις δ' ἔγημε Κλεοπάτραν ἐρασθεὶς τὴν ῾Ιπποστράτου μὲν ἀδελφήν, ᾿Αττάλου δὲ ἀδελφιδῆν· καὶ ταύτην ἐπεισάγων τῇ ᾿Ολυμπῖοιάδι ἅπαντα τὸν βίον τὸν ἑαυτοῦ συνέχεεν. Εὐθέως γὰρ ἐν αὐτοῖς τοῖς γάμοις ὁ μὲν ῎Ατταλος 'νῦν μέντοι γνήσιοι, ἔφη, καὶ οὐ νόθοι βασιλεῖς γεννηθήσονται.' Καὶ ὁ ᾿Αλέξανδρος ἀκούσας ἔβαλεν ᾗ μετὰ χεῖρας εἶχεν κύλικι τὸν ῎Ατταλον, ἔπειτα κἀκεῖνος αὐτὸν τῷ ποτηρίῳ. Καὶ μετὰ ταῦτα ᾿Ολυμπιὰς μὲν εἰς Μολοττοὺς ἔφυγεν, ᾿Αλέξανδρος δ' εἰς ᾿Ιλλυριούς.
Post istas omnes rursus Cleopatram duxit amore captus, Hippostrati sororem, Attali vero ex fratre neptem: qua iuxta Olympiadem domum deducta omnem reliquam vitam suam turbavit: statim enim in ipsis nuptiis Attalus dixit, "Nunc quidem legitimi reges, non nothi, nascentur!" Qua voce audita Alexander, quem in manibus habebat calicem, impegit Attalo, et hic rursus illi poculum. Et post haec Olympias in Molossorum terram profugit, Alexander vero ad Illyrios (Satyrus, Vita Philippi apud Athenaei Deipnosophistas 557b: versio Caroli Mülleri).

De eadem re et apud Iustinum legimus:

Alexandrum quoque regni aemulum fratrem ex noverca susceptum timuisse; eoque factum ut in convivio antea primum cum Attalo, mox cum ipso patre iurgaret, adeo ut etiam stricto gladio eum Philippus consectatus sit aegreque a filii caede amicorum precibus exoratus. Quamobrem Alexander ad avunculum se in Epirum cum matre, inde ad reges Illyriorum contulerat (Iustinus, Epitome historiarum Pompei Trogi 9.7.3-5).

Talia apud Plutarchus:

ἐκφανεστάτην δ´ Ἄτταλος παρέσχεν ἐν τοῖς Κλεοπάτρας γάμοις, ἣν ὁ Φίλιππος ἠγάγετο παρθένον, ἐρασθεὶς παρ´ ἡλικίαν τῆς κόρης. θεῖος γὰρ ὢν αὐτῆς ὁ Ἄτταλος, ἐν τῷ πότῳ μεθύων παρεκάλει τοὺς Μακεδόνας αἰτεῖσθαι παρὰ θεῶν γνήσιον ἐκ Φιλίππου καὶ Κλεοπάτρας γενέσθαι διάδοχον τῆς βασιλείας. ἐπὶ τούτῳ παροξυνθεὶς ὁ Ἀλέξανδρος καὶ εἰπών "ἡμεῖς δέ σοι κακὴ κεφαλὴ νόθοι δοκοῦμεν;" ἔβαλε σκύφον ἐπ´ αὐτόν. ὁ δὲ Φίλιππος ἐπ´ ἐκεῖνον ἐξανέστη σπασάμενος τὸ ξίφος, εὐτυχίᾳ δ´ ἑκατέρου διὰ τὸν θυμὸν καὶ τὸν οἶνον ἔπεσε σφαλείς. ὁ δ´ Ἀλέξανδρος ἐφυβρίζων "οὗτος μέντοι" εἶπεν "ἄνδρες εἰς Ἀσίαν ἐξ Εὐρώπης παρεσκευάζετο διαβαίνειν, ὃς ἐπὶ κλίνην ἀπὸ κλίνης διαβαίνων ἀνατέτραπται". μετὰ ταύτην τὴν παροινίαν ἀναλαβὼν τὴν Ὀλυμπιάδα καὶ καταστήσας εἰς Ἤπειρον, αὐτὸς ἐν Ἰλλυριοῖς διέτριβεν.
Manifestissimam iurgii causam in nuptiis Cleopatrae, quam puellam intempestivo amore captus duxerat Philippus, Attalus sponsae avunculus praebuit, in convivio per ebrietatem Macedonas iubens a diis poscere, ut legitimum ex Philippo et Cleopatra regni heredem nasci sinerent. Eo dicto commotus Alexander, "Ergo," inquit, "nos tibi spurii videmur, sceleste?" simulque scyphum in eum coniecit. Philippus stricto gladio in Alexandrum tendens, bona utriusque fortuna prae ira et vino lapsus concidit. Et Alexander insultans ei: "En," inquit, "vir qui ex Europa in Asiam molitur expeditionem, a lecto ad lectum transiturus corruit!" Post hanc insolentiam Olympiadem in Epirum traduxit, atque ipse in Illyrico versatus est (Plutarchus, "Vita Alexandri" 9).

Sic autem auctor historiae fabulosae nomine Pseudo-Callisthenis traditae:

Aderat tunc inter multas regalesque delicias Lysias quidam risui excitando quam facetissimus, qui cum in gratiam regis admordere adolescentulum vellet: "Potiare," inquit, "o rex, Cleopatrae, potiare: e qua tibi spero privatos filios atque incommunicatos alteri proventuros: eosque qui vultibus tuis et felici respondeant semini." Haec ubi dicta sunt, irritatior iuvenis protinus poculum quod sibi prae manu erat in Lysiam iaculatur, eumque vulnerat. Sed rex, effervescente irae professione, prosiliens in Alexandrum labitur, crureque laeso et vulnerato procumbit. Tum parum temperans voci iuvenis: "En," inquit, "ille qui Asiam Europamque subiecit, unius lectuli spatium sine periculo non emensus est!" Et cum dicto rapit gladium, omnesque qui forte sese veluti ad comprehendendum irruerant, dissicit: prorsus ut nihilum de Centaurorum Lapitharumque convivio demutaret: aut quod illi rei sit proximum, procos diceres cum ultore Ulixe decernere (versio Latina a Carolo Müller e recensione β facta textus).

Bibliographia recensere

  • Andrew Dalby, "De Philippe II à Ptolémée II: le syncrétisme culturel des banquets royaux" in Catherine Grandjean, Anna Heller, Jocelyne Peigney, A la table des rois: luxe et pouvoir dans l'oeuvre d'Athénée (Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2013. ISBN 978-2-7535-2888-8) pp. 129-147
  • Pilar Gómez Cardó, Francesca Mestre, "The banquets of Alexander" in José Ribeiro Ferreira et al., edd., Symposion and philanthropia in Plutarch (Coimbra: Classica Digitalia, 2009) pp. 211-222
  • R. A. Tomlinson, "Ancient Macedonian symposia" in B. Laourdas, C. Makaronas, edd., Αρχαία Μακεδονία: Ancient Macedonia (Thessalonicae, 1970) pp. 308-315


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.