Wikidata Carolus Müller
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Iulii 1884; Suchtelena
Obitus: 18 Aprilis 1964; Bonna
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Joan de St. Leger
Proles: Richard Muller, Charles Robert Muller, Johanna Mathilda Maria Muller

Carolus (Theodisce Karl) Müller (natus 29 Iulii 1884 vico Süchteln (Vestfalia), mortuus 18 Aprilis 1964 Bonnae) fuit vir publicus Theodiscus et sodalis primo Centri factionis, deinde CDU.

Iuventus et munus recensere

Müller, postquam anno 1906 maturitatem adeptus est, oeconomiae et historiae Bonnae et Monasterii studebat. Anno 1913 Ienae doctor promotus est. Ab anno 1918 syndicus laboravit, annis ab 1921 ad 1933 praeses camerae agriculturae Rhenaniae erat. Annis ab 1933 ad 1940, postquam Nazistae eum e magistratibus dimiserunt, in commercio laboravit, deinde ad finem Belli Orbis Terrarum II administrator possessionum. Anno 1945/1946 rector divisionis victus et agriculturae provinciae Rhenaniae fuit.

Cursus honorum recensere

Müller ab anno 1908 sodalis factionis Centri erat. 22 Novembris 1922 Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio ministrorum Cuno nominatus est. Sed iam 25 Novembris a magistratu se recessit, quod factio SPD eum proditionis accusaverat: Mueller anno 1919 separationi Rhenaniae ab Imperio Germanico favisse. Müller annis 1933 et 1943 propter consilia eius brevi tempore in carcerem missus est. Post bellum finitum sodalis CDU factus annis ab 1946 ad 1950 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat et annis ab 1949 ad 1957 et legatus Dietae Foederalis Germaniae erat.

Nexus externi recensere

Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Antonius Fehr (Foedus Agricularum Bavaricum) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Haslinde (Centrum) | Martinus Schiele (DNVP) | Hermannus Dietrich (DDP) | Martinus Schiele (DNVP) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP)

Consilium Ministrorum Cuno (22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923)

Gulielmus Cuno (nullius factionis) | Fridericus de Rosenberg (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Ioannes Becker (DVP) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Carolus Stingl (BVP) | Henricus Albert (nullius factionis)