Satyrus peripateticus

(Redirectum de Satyrus Callatinus)

Vide etiam paginam discretivam: Satyrus (discretiva)

Satyrus Callatinus (Graece Σάτυρος), ab Athenaeo Satyrus peripateticus dictus,[1] biographus Graecus, natus est saeculo IV a.C.n. Callatide in urbe ad oram Ponti Euxini iacente.[2] An fuit Aristotelis discipulus,[3] aut scholarchae posterioris, non liquet. Eundem esse ac Satyrum auctorem De demis Alexandrinorum Udalricus de Wilamowitz-Moellendorf olim suasit; Stephanie West ob rationibus variis negavit.[4]

Satyrus auctor fuit operis De characteribus, e quo unum fragmentum ab Athenaeo citatur. Vitarum seriem ille fortasse primus scripsit, quarum nonnulla fragmenta ab aliis auctoribus citata servantur; notandum est fragmentum ab Athenaeo relatum de regis Philippi II mulieribus et filiis. "Vita Euripidis" e hac serie, per multa saecula omnino deperdita, in libro papyraceo iuxta Oxyrhynchum reperta est, in qua urbe Satyrus ipse habitabat. Haec vita in forma dialogi e fontibus tam anecdotis quam historicis colligitur. Scriptor posterior Heraclides Lembus, Oxyrhynchi incola, epitomen vitarum a Satyro scriptarum confecit.

OperaRecensere

NotaeRecensere

  1. Athenaeus, Deipnosophistae 248d, 541c, 556a
  2. De nativitate vide P. Herc. 558
  3. Sic dubitanter Tronson (1984).
  4. West (1974)

BibliographiaRecensere

Editiones fragmentorumRecensere

Historica et criticaRecensere