Vita Alexandri Macedonis (Pseudo-Callisthenes)

Vita Alexandri Macedonis (Graece Βίος Ἀλεξάνδρου τοῦ Μακεδόνος) est narratio fabulosa (sed partim e fontibus historicis sumpta) de origine et rebus gestis Alexandri Magni. Huius operis recensio antiquissima nobis cognita, interdum nuncupatione "Pseudo-Callisthenes", interdum "α" indicata, saeculo fere III p.C.n. Graece conscripta est. Nomen auctoris ignoscitur, nam attributio Callistheni, quam in libris manu scriptis recensionis β et in libro Historiarum Ioannis Tzetzae[1] reperitur, pro certo falsa est; taliter et attributiones Aesopo in versione Latina Iuli Valerii reperta, Aristoteli in versione Armenica. Narratio convivii ultimi et mortis Alexandri, cum textu testamenti quod fertur, e fonte ut videtur historico seu semi-historico sumpta, separatim etiam Latine servatur (nomine "Liber de morte Alexandri Magni") in collectaneo "Epitome Mettensis" nuncupato.

Ex hac recensione antiquissima versio versione Armenica versioque Latina prima, Iulio Valerio tributa, confectae sunt. Recensiones Graecae posteriores ("β", "γ", "δ", "ε", "λ") in pluribus libris manu scriptis exstant; e quibus versiones in aliis linguis mox factae sunt, Syriace (e qua Arabice et Aethiopice), Hebraice, Russice necnon Latina altera, a Leone archipresbytero titulo Nativitas et victoria Alexandri Magni scripta, et tertia, titulo Historia de preliis.

  1. P. A. M. Leone, ed., Joannis Tzetzae Historiae (Neapoli, 1968) 15 v. 331

Bibliographia

recensere
Editiones versionis α
  • Carolus Mullerus, ed., Pseudo-Callisthenes in Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 3 pp. 1-152 (Graece, Latine)
  • Guilelmus Kroll, ed., Historia Alexandri Magni (Pseudo-Callisthenes). Vol. 1. Recensio vetusta. Berolini: Weidmann, 1926
Eruditio
  • Adolf Ausfeld; Wilhelm Kroll, ed. Der griechische Alexanderroman. Lipsiae: Teubner, 1907. Textus
  • George Cary; D. J. A. Ross, ed., The medieval Alexander. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1956
  • P. Goukowsky, Essai sur les origines du mythe d'Alexandre. Nancei, 1978-81.
  • R. Merkelbach, Die Quellen des griechischen Alexander-Romans. 2a ed. Monaci, 1977
  • Richard Stoneman, Alexander the Great: a life in legend. New Haven: Yale University Press, 2008. ISBN 978-0-300-11203-0
  • J. Zacher, Pseudocallisthenes. Halae Saxonum, 1867

Nexus interni

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.