Eretria
Eretria (Graece: Ερέτρια) est urbs Graeciae, in litore occidentali insulae Euboeae et a Chalcide in meridiem versus sita. Circa annum 500 a.C.n. urbs fuit locus medius maximi momenti, sed a Chalcide superata potentiam amisit. Effossiones Eretriae antiquae annis post 1890 coeptae ab anno 1964 a magistratu archaeologico Graeco et a Schola archaeologica Helvetica in Graecia peraguntur. Urbs hodierna post Graeciam liberatam anno 1824 condita his diebus est celeber locus balnearis. Res antiquae Eretriae ac Leucantio repertae in museo Eretriae dispositae sunt.
Locus: 38°24′3″N 23°48′8″E
Numerus incolarum: 4 373, 3 166, 2 960, 4 166, 1 788
Gestio
Geographia
Demus
recensereEretriae demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his duobus demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:
Unitas popularis | Numerus incolarum[1] |
---|---|
Amarynthus (Αμάρυνθος) | 5871 |
Eretria (Ερέτρια) | 5320 |
Summa incolarum | 12218 |
Homines aliquo modo cum Eretria coniuncti
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Eretriam spectant. |
- Situs pristini demi Eretriae
- ESAG – Eretria De effossionibus in Eretria factis (in situ Scholae archaeologicae Helveticae in Graecia)
- Perseus – Eretria Nexus ad commentationes et imagines de Eretria antiqua
- Ministerium de rebus culturalibus Graeciae
Notae
recensere- ↑ Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)