Tabernaculum Alexandri Magni symposiacum
Tabernaculum symposiacum a rege Alexandro Magno in urbe Susis adhibitum est posteaque in expeditione sua in Bactriam et Indiam. Centum triclinia continuit. Ibi fortasse celebratae sunt nuptiae Macedonum et Persarum, nisi in regione Carmania id tabernaculum a diluvio iam destructum esset. Fuit fortasse idem tabernaculum quo reges Achaemenidae utebantur;[1] alii adsimilant ad tabernaculum iam ab Alexandro usitatum quando Dii in Macedonia anno 335/334 a.C.n. morabat.[2]
Tabernaculum a Charete Mytilenaeo, qui regi nomenclator ex officio admissionis merebat, minutim descriptum est; quae descriptio ab Athenaeo (Charete adscripta) et ab Aeliano (Varia historia 8.7, sine Charetis nomine) citata est. Proponitur etiam Ephippum idem tabernaculum descripsisse atque hanc descriptionem ab Aeliano (Varia historia 9.3) Polyaenoque et Phylarcho sine nomine Ephippi citatam esse.[3]
Notae
recensere- ↑ Margaret C. Miller, Athens and Persia in the fifth century B.C.: a study in cultural receptivity (Cantabrigiae, 2004) pp. 50-51
- ↑ Vide Spawforth (2007) p. 96 nota 36
- ↑ Spawforth (2007) pp. 113-119
Bibliographia
recensere- Fontes antiqui
- Aelianus, Varia historia 8.7, 9.3
- Arrianus, Anabasis Alexandri 6.25.5
- Chares Mytilenaeus, De rebus Alexandri apud Athenaei Deipnosophistas 538b
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.16.4
- Phylarchus apud Athenaei Deipnosophistas 141f
- Polyaenus, Strategemata 4.3.24
- Quintus Curtius Rufus, Historiae 9.7.15
- Eruditio
- E. N. Borza, "The symposium at Alexander's court" in Αρχαία Μακεδονία = Ancient Macedonia III (Thessalonicae, 1983) pp. 45-55
- Y. Perron, "D'Alexandre a Néron: le motif de la tente d'apparat. La salle 29 de la Domus Aurea" in J. M. Croisille, ed., Neronia IV: Alejandro Magno, modelo de los emperadores romanos (Collection Latomus, 209. Bruxellis, 1990) pp. 211–229
- Tony Spawforth, "The court of Alexander the Great between Europe and Asia" in A. J. S. Spawforth, ed., The court and court society in ancient monarchies (Cantabrigiae, 2007) pp. 82-120
Nexus interni