Chaironea (Graece: Χαιρώνεια) fuit urbs Graeciae antiquae in Boeotia occidentali.

Wikidata Chaeronea
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°29′43″N 22°50′36″E

Gestio

Procuratio superior: Livadia Municipality
Leo Chaeronensis

Chaironea usque ad saeculum quintum a.C.n. ad urbem Orchomenum pertinuit, postea autem autonoma facta est. Urbs nota est imprimis ob victoriam, quam Philippus II rex Macedoniae de civitatibus Graecis anno 338 a.C.n. reportavit (vide etiam Chaeronensis pugna (338 a.C.n.). Secunda Chaeronensis pugna anno 86 a.C.n. commissa est, cum Sulla imperator Romanus duces Mithridatis VI regis Ponti devicit.

Chaironea hodierna est vicus 1946 incolarum (2010) et pristinus demus Boeotiae. Ab anno 2011 est pars Lebadiae demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα). In valle Cephissi et a Thebis in boreo-orientale sita est.

Scriptor Plutarchus e Chaeronea oriundus est.