Vide etiam paginam discretivam: Chaeroneae pugna.

Chaeroneae pugna altera[1] fuit proelium primi belli Mithridatici, pugnata in Boeotia, in qua Romani, Sulla duce, contra copias Ponti pugnaverunt anno 86 a.C.n.. Romani victores illo proelio fuere.

Res anteriores

recensere
 
Sulla ex denario anno 55 a.C.n. percusso.

Post vesperas quae dicuntur Ephesias, in quibus anno 88 a.C.n. Romani cives urbis Ephesi a rege Mithridate trucidati erant, Romae potestatis in Graecis finibus hebescere videbatur. Sed Sulla, exercitu comparato, ad Graeciam solvit.

Cum in 87 a.C.n. vere Athenas Piraeumque obsedisset, a Mithridate occupatis, Romanae legiones, ductu Brutii Sturae et Lucii Cornelii Sullae, hostes profligaverunt, primum ad Chaeroneam, post ad Orchomenum.