Lebadia[1] seu Lebadea[2] (Graece: ή Λεβάδεια; postea Λιβαδειά sive Λειβαδιά) est urbs Graeciae 222072 incolarum (status 2010). Usque ad annum 2010 fuit caput pristini nomi Boeotiae, ab anno 2011 sedes regionalis Boeotiae unitatis.

Wikidata Lebadia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°26′10″N 22°52′30″E
Numerus incolarum: 21 468, 20 694, 19 144, 21 379
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Livadia Municipality, Commune of Levadia, Viotia

Geographia

Superficies: 166.691 chiliometrum quadratum

Historia

recensere

Lebadia iam antiquitate exstabat. Urbs nota erat ob oraculum, quod inter alios Mardonius et Aemilius Paullus consuluerunt. Ante pugnam Leuctricam Epaminondas quoque secundum fabulam Messeniam per Trophonii responsum monitus est ut scutum veteris herois Messenii, Aristomenis nomine, ibi quaerendum esset atque in tropaeo Lacedaemoniis conspicuo ponendum[3]

Demus Lebadiae anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quinque demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[4]
Chaeronea (Χαιρώνεια) 1946
Daulis (Δαυλίς, Neograece: Δαύλεια) 2040
Coronea (Κορώνεια) 3932
Cyriacium (Κυριάκι) 2161
Lebadia 22072
Summa incolarum 32151
  1. Cic. Div. 1.74.8.
  2. Plin. 4.75.2.
  3. Pausanias IV.32.4-6.
  4. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!