Trophonius
Trophonius (Graece Τροφώνιος ex τρέφω 'nutrire') in mythologia Graeca est heros vel daimon vel deus—numquam certum fuit—cui erat multiplex traditio cultusque oracularis, praecipue Lebadiae in Boeotia. Nam ibi antrum erat quo descendebant qui oraculum consulere cupiebant. Eius nomen apud Strabonem et in nonnullis inscriptionibus est Zeus Trophonios et apud Titum Livium Iupiter Trophonius[1]. Dicaearchus librum Εἰς Τροφωνίου κατάβασις ("Ad Trophonii descensus") inscriptum scripsit quem Cicero norat[2] atque in De republica usus est.

Fontes
recensere- Aristophanes, Nubes 507-8
- Euripides, Ion 300.
- Lucianus, Dialogi mortuorum 3 : Menippus et Trophonius
- Pausanias libro quarto Graeciae descriptionis 16.7 et 32.5-6 necnon libro nono 39.
- Plutarchus, Vita Syllae 17.1-3
- Titus Livius, Ab Urbe condita XLV.27.8
Notae
recensere- ↑ 45.27.8 Emendatio Sigonii pro Trophonis manuscripti libri.
- ↑ Ad Atticum 13.31-33 et 6.2.3.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Trophonium spectant. |