Sardis
Sardīs[1] (Graece Σάρδεις) sive Sardēs[2] fuerunt urbs antiqua et regia Lydiae. Sardis sub radicibus Tmoli montis et iuxta Pactoli fluminis ripas iacent. Secundum Herodotum et urbs et Croesus, ultimus rex Lydorum, a Persis circa 546 a.C.n. capti sunt.[3]
Historia
recensereEverso regno Lydorum et eorum rege Croeso Sardis caput satrapiae Persicae factae sunt (eo exercitum convocavit Cyrus Minor quem contra fratrem Artaxerxen 401 a.C.n. duxit[4]). Quinto saeculo a.C.n. ineunte Iones a Persis secedentes Sardis urbem incenderunt antequam ad litus sese reciperent atque vincerentur ː quae causa primi belli inter Graecos et Persas[5] habetur. Deinde Macedonibus, regibus Pergamenis ac postremo Romanis et provinciae Asiae obvenit illa urbs. Anno 214 aut 213 a.C.n. Sardes ab Antiocho III obsessae et captae[6]. Anno 17 ingenti terrae motu deletae sunt et partim ex pecuniis ab imperatore Tiberio datis sequentibus annis refectae[7].
Hodie Sardis est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Fontes
recensere- Herodotus, Terpsichore 100-102
- Strabo, Geographica XIII.4.5
Notae
recensere- ↑ Sardīs (Horatius, Epist. 1.11.2), accusativus Sardīs (Cicero, Sen. 17.59 et alibi), genetivus Sardium (Curtius 5.1.44) est declinatio melioris Latinitatis a grammaticis commendata.
- ↑ Sardēs, acc. Sardēs, gen. Sardum (0100-0200- Melito Sardum in Asia Episcopus\ - Operum Omnium Conspectus seu 'Index of available Writings' apud www.documentacatholicaomnia.eu) est declinatio recentioris Latinitatis.
- ↑ Herodotus 1.84-85.
- ↑ Anabasis I.2
- ↑ Terpsichore 100-102
- ↑ Polybius VII.15-18.
- ↑ Tacitus, Annales II.47. Strabo, Geographica XIII.4.5
Plura legere si cupis
recensere- John Griffiths, Sardis in the age of Croesus, University of Oklahoma Press, 1968