Hagnon Teius
Hagnon Teius (Graece Ἅγνων), Caballae filius et urbis Tei incola, fuit aulicus Alexandri Magni et Antigoni Monophthalmi sectator.
Hagnon fuit ut videtur dux classium et socius dives et potens Alexandri regis. Quo mortuo Hagnon anno fere 320 a.C.n. aulicus fuerit Crateri; legatos enim Ephesios eo anno apud aulam Crateri adiuvit. Cratero decedente Hagnon sub Antigono Monophthalmo mox meruit; pro eo iuxta insulam Cyprum anno fere 315 a.C.n. pugnans ab Atheniensibus, duce Thymochare, victus est. Nummi Teii saeculo IV a.C.n. exeunte iussu Hagnonis cuiusdam, fortasse eiusdem, incusi sunt.
Fontes
recensere- Aelianus, Varia historia 9.3
- Arrianus, Indica 18.8 ("Andron Cabelei f. Teius", idem ut videtur)
- Athenaeus, Deipnosophistae 539c
- Inscriptiones Graecae vol. 2 (2a ed.) no. 682 = W. Dittenberger, Sylloge inscriptionum Graecarum (2 partes. Lipsiae: Hirzel, 1883) no. 409
- Plutarchus, "Vita Alexandri" 22, 40, 55
- Plutarchus, "De adulatione et amicitia" 24 (65d)
Bibliographia
recensere- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.17 (vol. 2 pp. 9-10)
- "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 44, p. 386
- Barclay Head, A Catalogue of Greek Coins in the British Museum vol. 16: Ionia (Londinii, 1892) p. 312 no. 24 et 25
- J. Keil, "Ephesische Bürgerrechts- und Proxeniedekrete aus dem vierten und dritten Jahrhdt. v. Chr." in Jahreshefte des Österreichischen Archäologischen Instituts vol. 16 (1913) pp. 231-248
- Sundwall, "Hagnon (3)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 7 col. 2209
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.