Bucephalas (Βουκεφάλας, a vocabulis βούς 'bos' et κεφαλή 'caput' compositum), seu Bucephalus (Βουκέφαλος), fuit Alexandri Magni equus, a latitudine frontis sic dictus, vel, ut Plinius Secundus scribit, "ab aspectu torvo sive ab insigni taurini capitis armo inpressi,"[1] quô Alexander in certaminibus utebatur. Hesychius scribit, "Βουκέφαλος, ἵππος ἐγκεχαραγμένος ἔχων τοῖς ἰχίοις βούκρανον, καὶ ὁ Ἀλεξάνδρου ἵππος, ἀφ' οὗ πόλιν ἐν Ἰνδοῖς κτίσαι λέγεται Βουκεφάλειαν." Porro Bucephalum Onesicritus et Arrianus l. 5. c. 3. seniô confectum sine vulnere defecisse memorant, quorum prior 30 annorum aetate ait eum decessisse. Plutarchus vero ex proelio cum Poro, non extemplo, sed post, ut et plerique tradunt, eum obiisse scribit.

Alexander et Bucephalas in opere tessellato quod proelium apud Issum depingit.
  1. Plin. 8.154. Vide etiam Gellium 5.2: "Equus Alexandri regis et capite et nomine 'Bucephalas' fuit."

Nexus externi

recensere

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis