Porus, litteris Graecis Πῶρος, unus ex regibus Indorum fuit (cuius nomen Indicum inter doctos non constat; saepe Purushottama familiae Paurava dicitur fuisse), viribus corporis et animi magnitudine pariter insignis, qui bellum iampridem adversus Alexandrum Magnum parabat. Commisso itaque proelio, exercitum suum Macedonas invadere iubet; sibi regem eorum privatum hostem deposcit. Nec Alexander pugnae moram fecit, sed prima congressione vulnerato equo, cum praeceps ad terram dedicisset, concursu satellitum servatur. Porus, multis vulneribus obrutus, capitur. Hic, cum cladem tolerare non posset, neque cibum sumere voluit, neque sua vulnera curari passus est, aegreque ab eo familiares obtinuerunt ut vellet vivere. Quem Alexander, ob honorem virtutis, incolumem in regnum remisit. Paulo post annum 321 a.C.n. insidiis ab Eudemo Macedone captus, necatus est.

Wikidata Porus
Res apud Vicidata repertae:
Porus: imago
Porus: imago
Nativitas: 4. saeculum a.C.n.; Pengabum
Obitus: 316 a.C.n.; Pengabum
Patria: Pauravas

Fontes antiqui

recensere

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Porum spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie •