Aperire sectionem principem
Charites
Gratiae Pompeiis pictae

Gratiae,[1] sive Charites[2] (Graece Χάριτες, sing. Χάρις Charis), in mythologia Graeca fuerunt deae pulchritudinis vel duae vel tres sive plures, filiae Iovis ex Eurynome vel Eurydome,[3] seu Dionysi ex Aphrodite vel Coronide, seu Helii ex Aegle genita.

Enumerantur saepe tres Charites, scilicet Aglaia, Euphrosyne et Thalia. Apud Lacedaemonios duae fuerunt, scilicet Cleta et Phaënna; apud Athenienses duae, Auxo et Hegemone.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gratias spectant.