Epistulae a Marco Antonio triumviro scriptae hodie deperditae sunt. Tiberio principe quidam eas legere potuerunt,[1] octiesque citat Suetonius in opere De vita Caesarum. De Octaviani avo argentario et proavo restione scripsit; de avo maternali unguentario ac pistore; de agnomine "Thurino" Octaviano per contumeliam tributo; de fuga Octaviani a proelio iuxta Mutinam; de cena "duodecim deorum" ab Augusto data; de Scribonia dimissa; de festinatis Liviae nuptiis et uxore quadam consulari ab Octaviano stuprato; et de feminis in usu eius ab amicis selectis.[2] Verba ipsa epistulae de amoribus Octaviani sic citat:

"Quid te mutauit? quod reginam ineo? Uxor mea est. Nunc coepi an abhinc annos nouem? Tu deinde solam Drusillam inis? Ita valeas, uti tu, hanc epistulam cum leges, non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Salviam Titiseniam aut omnes. An refert, ubi et in qua arrigas?"[3]

Notae recensere

  1. Tacitus, Annales 4.34.5
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 2, 4, 7, 10, 69, 70.
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 69.

Nexus interni


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.