Cena Dodecatheos
Cena δωδεκάθεος seu "duodecim deorum" ab Octaviano iuvene privatim celebrata est. Ibi deorum dearumque habitu discubuerunt convivae; Octavianus ipse pro Apolline ornatus est.
De hac cena in opere Suetonii De vita Caesarum legimus, qui citat epistulam M. Antonii singulorum convivarum nomina "amarissime" enumerantem. Citat et carmen populare:
- Cum primum istorum conduxit mensa choragum,
- sexque deos vidit Mallia[1] sexque deas,
- impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,
- dum nova divorum cenat adulteria:
- omnia se a terris tunc numina declinarunt,
- fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.
"Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate penuria ac fames," addit Suetonius, "adclamatumque est postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur."[2]
Cenam δωδεκάθεον Beniaminus Jonson poëta scaenicus imitavit in fabula Poetaster quem anno 1602 edidit. Ibi autem Ovidium symposiarchum fuisse praetendit et Iovis personam sustinere, Augustum in cenam irripuisse Ovidiumque in exsilium misisse.
Notae
recensere- ↑ I.e. Livia Drusilla secundum Robertum Graves, alii aliter
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 70.
Bibliographia
recensere- Marleen Flory, "Abducta Neroni uxor: The Historiographical Tradition on the Marriage of Octavian and Livia" in Transactions of the American Philological Association vol. 118 (1988), pp. 343-359
- K. Scott, "Octavian's Propaganda and Antony's De Sua Ebrietate" in Classical Philology vol. 24 (1929) pp. 133-141