Iullus Antonius
Iullus Antonius (natus 45 a.C.n., mortuus 2 a.C.n.) filius iunior Marci Antonii et Fulviae fuit. Pater Marcus Antonius ei nomen Iulli dedit, quod id gens Iulia, ex quo Gaius Iulius Caesar dictator et amicus eius ortus erat, veteribus temporibus saepe utebatur. Matre mortua anno 40 a.C.n., cum pater in oriente apud Cleopatram fuit, Iullus Romae ab Octavia minore, sorore Augusti et uxore Marci Antonii educatus est[1]. Frater maior autem Marcus Antonius Antyllus post cladem Antonii apud Actium ab Octaviano caesus est.
Anno 21 Claudiam Marcellam maiorem, neptem Augusti, quae paulo ante divortium fecerat ab Agrippa, in matrimonium duxit[2]. Anno 13 praetor fuit, anno 10 consul ordinarius creatus est. Anno 7/6 erat proconsul Asiae[3]. Anno 2 a.C.n. stupri cum Iulia Maiore, filia Augusti et uxore Tiberii, accusatus caesus est[4].
Ille est cui Horatius secundum carmen libri quarti dedicavit.
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Antonius 87.
- ↑ Plutarchus, Antonius 87.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVI.172.
- ↑ Xiphilinus 101 (id est libri LV Dionis Cassii breviarium). Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 814
Antecessores: Quintus Aelius Tubero et Paullus Fabius Maximus |
Consul 10 a.C.n. cum Africano Fabio Maximo |
Successores: Nero Claudius Drusus et Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus |