Convivium Marci Antonii novissimum
Convivium Marci Antonii novissimum, Alexandriae celebratum die 31 Iulii 30 a.C.n., a Plutarcho in "Vita Marci Antonii" narratur:
- Καὶ παρὰ δεῖπνον ὡς λέγεται τοὺς οἰκέτας ἐκέλευεν ἐπεγχεῖν καὶ προθυμότερον εὐωχεῖν αὐτόν· ἄδηλον γὰρ εἰ τοῦτο ποιήσουσιν αὔριον ἢ δεσπόταις ἑτέροις ὑπηρετήσουσιν, αὐτὸς δὲ κείσεται σκελετὸς καὶ τὸ μηδὲν γενόμενος. τοὺς δὲ φίλους ἐπὶ τούτοις δακρύοντας ὁρῶν, ἔφη μὴ προάξειν ἐπὶ τὴν μάχην, ἐξ ἧς αὑτῷ θάνατον εὐκλεᾶ μᾶλλον ἢ σωτηρίαν ζητεῖν καὶ νίκην. ἐν ταύτῃ τῇ νυκτὶ λέγεται μεσούσῃ σχεδόν, ἐν ἡσυχίᾳ καὶ κατηφείᾳ τῆς πόλεως διὰ φόβον καὶ προσδοκίαν τοῦ μέλλοντος οὔσης, αἰφνίδιον ὀργάνων τε παντοδαπῶν ἐμμελεῖς φωνὰς ἀκουσθῆναι καὶ βοὴν ὄχλου μετ' εὐασμῶν καὶ πηδήσεων σατυρικῶν, ὥσπερ θιάσου τινὸς οὐκ ἀθορύβως ἐξελαύνοντος· εἶναι δὲ τὴν ὁρμὴν ὁμοῦ τι διὰ τῆς πόλεως μέσης ἐπὶ τὴν πύλην ἔξω τὴν τετραμμένην πρὸς τοὺς πολεμίους, καὶ ταύτῃ τὸν θόρυβον ἐκπεσεῖν πλεῖστον γενόμενον. ἐδόκει δὲ τοῖς ἀναλογιζομένοις τὸ σημεῖον ἀπολείπειν ὁ θεὸς Ἀντώνιον, ᾧ μάλιστα συνεξομοιῶν καὶ συνοικειῶν ἑαυτὸν διετέλεσεν.
- Itaque fertur in cena famulis iussisse ut infunderent et lautiores cenas apponerent, quod incertum esset, an idem cras facturi essent, an vero ipso mortuo et ad nihilum redacto, aliis dominis monistraturi. Lacrimantes autem ad hoc amicos cernens, dixit se non ducturum ad pugnam, qua mortem potius honestam quam salutem et victoriam sit quaesiturus. Ea nocte perhibent iam media, cum civitas futuri metu exspectationeque tristis ac tacita quiesceret, subito omnis generis instrumentorum cantus quosdam concinnos exauditos esse, clamoremque multitudinis ovantis, et choreas Satyricas ducentis strepitum veluti ingenti tumultu bacchantium; grassatam autem hanc turbam per mediam urbem usque ad exteriorem urbis portam, quae hostibus obverteretur; ea tumultum excidisse, cum quidem fuisset maximus. Id ostentum ita interpretantur, Antonium tum a deo, quem maxime imitatus fuerat, desertum fuisse (Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 75.2-6 [versio Th. Doehner]).
Res quae post cenam accederunt a poëta Graeco recenti Constantino Cabaphi post Plutarchum sub titulo "Απολείπειν ο θεός Αντώνιον" ("Deus Antonium relinquit") anno 1911 recitatae sunt.
Bibliographia
recensere- C. B. R. Pelling, Plutarch: Life of Antony (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1988. ISBN 978-0-521-28418-9) pp. 302-304
Nexus externi
recensere- Constantinus Cabaphes, "Απολείπειν ο θεός Αντώνιον" apud Vicifontem Graecum
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.