Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)

vir publicus Romanus

Publius Cornelius Dolabella (natus anno ignoto[1]; mortuus 43 a.C.n.) in Re Publica Romana fuit fautor Caesaris, post cuius necem consulatum anno 44 a.C.n. gessit.

De familia

recensere

Publius Cornelius Dolabella nobilissima familia Corneliorum ortus est; pater eius praeturam et Asiae proconsulatum gesserat.

Tulliam, Ciceronis unicam filam, anno 50 a.C.n. uxorem duxit. Post quadriennium vero cum ea divortium fecit, nec umquam bonus maritus fuit: nam multas amicas habuisse dicitur, nonnullas et matronas nobiles. Ne approbarat quidem hoc matrimonium Cicero: nam tum proconsul in Cilicia erat, cum Terentia uxor id contraxit. Ob suspicionem adulterii cum Dolabella Marcus Antonius uxorem, sobrinam Antoniam, repudiavit[2] (48 a.C.n.).

Tam brevi statura fuit, ut urbanum dictum Ciceronis vulgo ferretur ac quarto saeculo apud Macrobium adhuc memoraretur. Nam cum vidisset longo gladio Dolabellam adcinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium adligavit?"

De cursu honorum

recensere

Anno 51 a.C.n., quindecimvir sacris faciundis factus est, postposito Lentulo Crure qui hoc sacerdotium adepturum non dubitabat.[3]

Anno 49 a.C.n., initio belli civilis, Dolabella Caesaris partes secutus est. Una cum Gaio Antonio provinciam Illyricam adversus Pompeianorum incursiones in potestate partium suarum retinere temptavit, nec tamen gloriam militarem consecutus est: mox enim a legatis Gaio Octavio et Scribonio Libone victus, classem sibi a Caesare mandatam infelici proelio amisit.[4] Nihilominus postea pugnae apud Pharsalum ad Caesaris latus interfuit. Ideo, cum in castris Pompeianis Dyrrachii a Pompeio rogaretur, ubinam esset gener Dolabella, respondit Cicero: "Cum tuo socero!" (nam Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, uxorem duxerat quae postea anno 54 a.C.n. mortua erat).

Romam reversus, quamvis patricia gente ortus esset, a plebeio homine Lentulo adoptatus tribunus plebis anno 47 a.C.n. fieri potuit. Tum, absente dictatore Caesare nec impediente magistro equitum Marco Antonio (consules enim tum Romae non erant), seditiosos ac populares tribunos aemulatus est, maxime autem Publium Clodium (cuius statuam etiam erexit), dum de abolitione aeris alieni (ipse unus e debitoribus erat) cum populo agitat ac rempublicam perturbat[5]. In primis multae rixae cum fautoribus collegae in tribunatu Trebelli, qui Dolabellae adversabatur[6], et vulnera et caedes mutuas praebuerunt. Magno dedecori Ciceroni fuit talis gener.

Nihilominus amicitia Caesaris, incertum qua de ratione, destitutus non est, qui eum in Africam ac deinde in Hispaniam secum duxit, ita ut Dolabella proeliis et apud Thapsum et apud Mundam interfuerit. Fortasse timebat Caesar ne Romae relictus Dolabella seditiones denuo excitaret. Nam ne dignum quidem memoratu hoc bello quicquam fecit.

Consul suffectus anni 44 a.C.n., etsi Antonio repugnante[7], a dictatore designatus erat[8] (nam Caesar qui bellum cum Parthis parabat et dictator iam erat totum annum consul esse nolebat): itaque post idus Martias statim fasces arripuit[9]. Primis diebus consulatus sui tumultus plebis dictatorem desiderantis Dolabella compescuit, quippe qui columnam funebrem in Foro a sectatoribus Caesaris erectam evertit[10], quod factum Cicero in Philippicis multum laudavit. Postea vero idem in Republica fecit quod et Marcus Antonius id est, suppositis falsis Caesaris actis, omnia omnibus vendidit. Syriam provinciam per quinquennium post consulatum sibi decerni voluit: nam, ut Crassus aliquot ante annos, de gloria sibi quaerenda bello adversus Parthos cogitabat.

Itaque ante finem anni in provinciam profectus, mense Ianuario anni 43 a.C.n. in Asiam pervenit, ubi provincias et exercitus partis orientalis imperii Romani in potestate interfectorum Caesaris et Antonii inimicorum repperit, qui ei Syriam noluerunt tradere. Iter facienti per Asiam Dolabellae Trebonium illius provinciae proconsulem insidiis quidem occidere Smyrnae contigit atque caput eius ad statuam Gai Caesaris abjecisse dicitur[11] (nam Trebonius unus ex interfectoribus Iduum Martium erat) ː ita provicia eius potitus est[12]. At paulo post in Syria a Gaio Cassio in urbem Laodiceam inclusus est. Tum ne ab inimicis caperetur voluntaria morte vitam finire coactus est proconsul Dolabella mense iulio anni 43 a.C.n. Post necem Trebonii, hortante Cicerone, hostis publicus a senatu iudicatus erat.

  1. Circa 70 a.C.n. si Appiano (Bell. civ. II,129) credimus, qui eum viginti quinque annos natum anno consulatus fuisse vult. Historici moderni dissentiunt.
  2. Plutarchus, Ant. 9.
  3. Cic., Ad fam. VIII.4
  4. Dio Cassius 41.40.
  5. Cassius Dio, XLII.29-33 et XLVI.16
  6. Plut., Ant 9.
  7. Dio Cassius 44.53. Plutarchus, Ant. 11.
  8. Insolita aetate si quidem, ut scribebat Appianus, viginti quinque tantum annos natus erat ! Favor tam insignis Caesaris nonnullos historicos modernos ad coniecturam adduxit Dolabellam filium secundum naturam dictatoris esse potuisse.
  9. Dio Cassius 44.22.
  10. Lactantius, Div. Inst. I,15,29.
  11. Dio Cassius XLVII.29.
  12. Flavius Iosephus nobis servavit epistulam Dolabellae imperatoris ad Ephesios per quam Iudaeos a militia immunes faciebat (Ant. Iud. XIV.225-227)

Plura legere si cupis

recensere