Dyrrhachium

urbs et municipium Albaniae
Wikidata Dyrrhachium
Res apud Vicidata repertae:
Dyrrhachium: insigne
urbs, megalopolis, second largest city
Civitas: Albania
Locus: 41°19′27″N 19°27′21″E
Nomen officiale: Durrësi
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Praefectura Dyrracena

Forma

Area: 46.3 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 113 249
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Dyrrhachium[1] (-ii, n.; alia nomina: Durracium[2], Dyrachium,[3] Dyrrachium[2], Epidamnus;[1][2] Albanice: Durrës, Graece Dyrráchio, -on, Serbice Драч et Italiane Durazzo) est urbs Albaniae, circiter 114'000 incolarum, caput Praefecturae Dyrracenae. Urbani Dyrraceni[4] appellantur.

Amphitheatrum Dyrrhachii

GeographiaRecensere

Dyrrhachium mari Hadriatico adiacens est magnus portus plenus navium. Caelum mediterraneum habet.

HistoriaRecensere

Narratur Dyrrhachium a Graecis ex Corcyra et Corintho anno 627 a.C.n. conditum regis eorum Epidamni eponymum fuisse.

Romani urbem ceperunt anno 229 aut 228 a.C.n. et ei nomen Dyrrhachium, quod nomen paeninsula ubi Epidamnos aedificata erat, dederunt[5]. Aetate romana haec urbs erat principium Viae Egnatiae[6], quae Byzantium ducebat. Adhuc manent amphitheatrum ac moenia Romana. Circa Dyrrachium contenderunt anno 48 exercitus Caesaris et Pompei Magni. Legiones Pompei hoc proelio vicerunt, sed Caesar sese in Thessaliam recipere potuit.

Ab anno 1914 usque ad annum 1920 Dyrrhachium fuit breve caput Albaniae.

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Dyrrhachium, cum Tyrana, est sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena[4]est.

Cives illustresRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. 2.0 2.1 2.2 Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
  4. 4.0 4.1 "Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Pausanias VI.10.8.
  6. Strabo, Geographica VII.7.4.

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 41°19′27″N 19°27′21″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dyrrhachium spectant.
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!