Vide etiam paginam discretivam: Abbatia (discretiva)

Abbatia[1] est monasterium sui iuris, cui abbas vel abbatissa praeest. Fundatio nova vel monasterium, ut ad statum domus sui iuris provehatur sive in abbatiam evadere possit, certis condicionibus respondere debet (e.g. certus numerus monachorum vel monialium a statutis cuiusquisque ordinis definitus exaequandus est). Abbatiae tantum inter ordines monasticos reperiuntur (cum unica exceptione Abbatiae Aulae Sanctae Mariae Brunnensis, Theodisce: Abtei St. Thomas in Alt Brünn, Bohemice: Augustiniánské opatství svatého Tomáše na Starém Brně). Quaedam abbatiae maximi momenti Archiabbatiae vel Archicoenobia appellantur (e.g. Archicoenobium Montis Casini in Italia), qui titulus est tantummodo insignis. Sunt autem etiam paucae abbatiae territoriales (vel sui iuris), quorum abbates ad instar Episcopi dioecesani certam populi Dei portionem regantur (cf. Corpus iuris canonici, can. 370).

Despectus in abbatiam Cisterciensem Hungarianam vulgo Zirc appellatum

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad abbatias spectant.
  • Commentatio in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)