Disputatio:Renascentia litterarum

Latest comment: abhinc 16 annos by IacobusAmor

Potestne esse quid brevius quam longissime "Aevum litterarum artiumque renatarum?" Fortasse modo "Renatio?" 128.186.238.208

Non licet nomina fingere. Quod multis linguis hodie Renaissance vocatur, Latine necessario vocabulis litterae atque renasci diverse nectis redditur: litteris renascentibus, aevum litterarum renascentium, aevum litterarum renatarum, et sicut in titulo.--Ceylon 06:03, 21 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Usus est Erasmus ut videtur vocabulo renascentia, -ae, quod Whitaker's Words approbat. IacobusAmor 11:34, 21 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Itavero. Attulit Morgan versiones sequentes: ".emod Renaissance / (rebirth of learning) renatae litterae [s.18]; artes renatae [Acta Apost. Sedis, s.20]; palingenesia litterarum [s.18]; litteratura renascens [s.17]; renascentia* litterarum [Erasmus] | (as historical period) tempora litterarum renascentium; renatarum litterarum aetas [Latinitas] (Helf.) ]] Graecitatis et Latinitatis Renovatio (Lev.)" Vocabulum renascentiae cum classicum certe non sit, tamen magni Erasmii testimonio nisum, qui de homine in Christo renato disseruit renascentiamque evangelii et litterarum exoptavit, dignum erit, ut a Vicipaedia adhibeatur. An commentationem ad Renascentia litterarum moveamus?--Ceylon 12:02, 21 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Certe, eam moveamus! IacobusAmor 12:11, 21 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Revertere ad "Renascentia litterarum".