Augustinus liber baro de Meyerberg[1] (Theodisce Augustin Freiherr von Meyerberg, Silesiae mense Augusto anno 1612 natus; die 23 Martis anno 1688 Vindobonae mortuus) fuit iuris peritus et legatus Austriacus necnon scriptor Latinus.

Wikidata Augustinus Meyerberg
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1622; Silesia
Obitus: 1688;

Vita et opera

recensere

Augustinus Glogoviae in iudicio officio fungebatur, donec Leopoldus I imperator Vindobonam eum adire iussit; qui et baronis liberi titulo ornavit. Ad multos populos Leopoldus Augustinum legatum misit, nam ad Mahometum IV sultanum Ottomanicum, ad Ioannem II regem Poloniae, ad Christianum V regem Daniae, ad Alexium Michaelis filium tzarem Moscoviae Augustinus itinera fecit. De itinere Moscovitico epistolas Latinas duas Augustinus composuit; in secundam et versio Latina codicis iuris (Ulozhenie) ab Alexio tzare edito, inclusa est.

  • Relatio humillima Augustini de Meyern et Horatii Gulielmi Caivuccii, ablegatorum in Moschoviam a d. 17 Febr. 1661 usque ad d. 22 Febr. 1663, primum anno 1820 edita[2]
  • Iter in Moschoviam etc., primum Coloniae anno 1663 vel 1679 editum;
  1. Vel Mayerberg, Meierberg.
  2. A Wichmann, in «Sammlung bisher noch ungedruckter kleiner Schriften zur ä ltern Geschichte und Kenntniss des Russischen Reichs», Berolini.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия