Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii)

Vide etiam paginam discretivam: Leopoldus I (discretiva).

Leopoldus I (natus Vindobonae die 9 Iunii 1640; ibidem mortuus die 5 Maii 1705) ab anno 1658 usque ad mortem fuit imperator Sacri Romani Imperii, ab anno 1655 rex Bohemiae, ab insequenti anno rex Hungariae, et ab anno 1658 rex Croatiae. Leopoldus erat filius imperatoris Ferdinandi III et Mariae Annae, uxoris. Maior frater fuit rex Hungariae Bohemiaeque coronatus Ferdinandus IV, qui obiit vivente patre suo. Leopoldus tris uxores habuit, et sedecim liberos legitimos genuit. Eius animae curator fuit beatus Marcus Avianensis.

Wikidata Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii)
Res apud Vicidata repertae:
Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii): imago
Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii): imago
Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii): subscriptio
Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii): subscriptio
Nativitas: 9 Iunii 1640; Vindobona
Obitus: 5 Maii 1705; Vindobona
Patria: Germania, Sacrum Romanum Imperium

Familia

Genitores: Ferdinandus III; Maria Anna of Spain
Coniunx: Claudia Felicitas of Austria, Eleonor Magdalene of Neuburg, Margaret Theresa of Spain
Proles: Maria Antonia of Austria, Iosephus I, Archduchess Maria Elisabeth of Austria, Archduke Leopold Joseph of Austria, Maria Anna of Austria, Archduchess Maria Theresa of Austria, Carolus VI, Archduchess Maria Magdalena of Austria, Ferdinand Wenzel von Habsburg, Johann Leopold von Habsburg, Maria Anna von Habsburg, Anna Marie von Habsburg, Maria Josefa von Habsburg, Christine von Habsburg, Archduchess Maria Josepha of Austria, Marie Margarete von Habsburg
Familia: Domus Habsburgensis

Memoria

Sepultura: Imperial Crypt

Insignia heraldica

Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii): insigne
Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii): insigne
Leopoldus I.
 
Leopoldus I a Guidone Cagnacci pictis (1657–1658).
 
Leopoldus I vestimenta Acis in La Galatea gerit (a Ioanne Thoma val Ieperen pictus, 1667).
 
Margareta Theresa uxor vestimenta theatrica gerit, a Ioanne Thoma van Ieperen picta, 1667).
 
Ala Leopoldina Palatii imperialis Vindobonensis.
 
Diadema regni Hungariae Leopoldo anno 1655 imponitur.

Servitiis ecclesiasticis alitus in pueritia spiritualia adamavit, postea linguas et scientias. In animo erat radicitus protestantismum in Hungaria effodere, quare seditiones coniurationesque in Hungaria provocavit. Hereditam rami Hispanici Habsburgorum omnino in ipsius manibus habere intendit. Inde rixae cum Turcis et cum Francia evitari non potuerunt. Primum autem Turcae anno 1662 Hungariam ingressi sunt, cum Leopoldus in Transilvania immisceretur: tum Mahometani vel limites Moraviam et Silesiam tetigerunt. Diu actum est ut anno 1663 diaeta Ratisbonensis imperator ipse auxilii petendi appareret. Vel Suecia protestantica et Francia adversaria succurrebant velut terrae Italiae et papa. Kalendis Augustis 1664 Raimundus Montecuccoli in Proelio apud Fanum Sancti Gotthardi exercitum Ottomanicum profligavit. Victoria parta Leopoldus anno 1671 coniurationem nobilium Hungaricorum in favorem Turcarum dissolvere coactus est. Undecim annos post gravione Emerico Thököly duce rebellio nova in Hungaris orta est. A seditiosis in auxilium anno 1683 petiti, plus quam ducenta milia Turcarum veziro magno Kara Mustafa imperatore ad plagas boreas profecti sunt, unde Secunda obsidio Viennensis (1683) secuta est. Ceterum, Leopoldus imperator Vindobonam reliquens se Lentiam et Bataviam confugit. Eventus felix, qui neque consecuis in proeliis defuturus erat, lucrum Slavoniae, Transilvaniae, et Hungariae omnis imperialibus attulit, pace Caroloviciae die 29 Ianuarii 1699 conciliata. Interdum vel Hungari in diaeta Posoniensi die 31 Octobris 1687 celebrata oboedientiam erga imperatorem sollemniter declaraverant.

Infelicior autem eventus sub casside cum Ludovico XIV erat proper cruminas? aegrotantes, praetoria imperialia segnia et invidiam sociorum. In bello primo Leopoldus I decrevit anno 1672 Bataviam una cum Hispania et Brandenburgo esse iuvandam, quam provinciam Franci et Angli petiverant. In initio autem Venceslaus Eusebius de Lobkowicz bellum nimis tepide gerebat, cum Montecuccoli alacrior fuisse videtur. Pax Noviomagi Batavorum die 5 Februarii 1679 conclusa, Imperio territoria amputavit. Quando anno 1688 Franci de hereditate aliqua in domu regnatrici Palatinatus-Simmern sperantes bellum denuo indixerunt, Leopoldus I cum Anglis, Batavis, Hispanis, et Sabaudiensibus in bellum coalitionis profectus est. Pugnatum est terra marique in Batavia, Italia, et apud Pyrenaeos, quas dimicationes vastas Pax de Rijswijk die 30 Octorbris 1697 terminavit. Bellum de successione Hispanica denuntiatum est, ut Leopoldi filius alter Carolus thronum in paeninsula Hiberica ascenderet. Emolumenta mediocria (e.g. victoriae apud Carpi d'Adige et Clarii; clades apud Höchstädt ad Danubium) a rebellibus Hungaricis (Francisco II Rákóczi, Alexandro Károlyi) acerbabantur. Victoriis prope Donauwörth (Ioanne Churchillo duce) et Höchstädt (Eugenio Francisco duce) anno 1704 fructus Leopoldus imperator unum annum post mortem obiit.

Gravitudo

recensere

Leopoldus forma indecora, vultu obscuro, labroque inferiore demisso fuit. Mansuetudinem naturalem et pietatem nimiam habuit, qui scientiis linguisque bene eruditus ante omnia musicam diligebat. Celeritas consilii saepe aberat, quamobrem suggerentes diversi consilia eius conciebant. Reformationes in re publica internas vix coepit, et fiscus publicus valde aegrotabat. Quaestus autem et fabricae promovebantur et anno 1666 Vindobonae Collegii commercialis portas reseravit. Militum praefecti splendidissimi exercitum emendabant atque novabant. Leopoldus vitam sat modestam degebat moribus aulicis Hispanicis vigentibus. Commercium epistulare cum Cappucino Marco Avianensi, praedicatore Viennensium afflictorum, Graecii anno 1888 editum est.

Bibliographia

recensere
  • d'Aviano, Marco. 19861991. P. Marco d'Aviano: corrispondenza epistolare. Abano Terme: Piovan editore.
  • Crankshaw, Edward.1978. The Habsburgs: Portrait of a Dynasty. Novi Eboraci: The Viking Press.
  • Frey, Linda, et Marsha Frey. 1978. "A Question of Empire: Leopold I and the War of Spanish Succession, 1701–1715." Austrian History Yearbook 14: 56–72. doi:10.1017/s0067237800009061.
  • Frey, Linda, et Marsha Frey. 1983. A Question of Empire: Leopold I and the War of Spanish Succession, 1701–1705.
  • Goloubeva, Maria. 2000. The glorification of emperor Leopold I in image, spectacle and text. Moguntiaci: Verlag Philipp von Zabern.
  • Kampmann, Christoph. 2012. "The English Crisis, Emperor Leopold, and the Origins of the Dutch Intervention in 1688." Historical Journal 55 (2): 521–32. doi:10.1017/S0018246X1200012X.
  • O'Connor, John T. 1978. Negotiator out of Season. Athenis Georgiae: University of Georgia Press. ISBN 0-8203-0436-0.
  • Pons, Rouven 2001. "Wo der gekrönte Löw hat seinen Kayser-Sitz": Herrschaftsrepräsentation am Wiener Kaiserhof zur Zeit Leopolds I. Egelsbach, Francofurti, Monaci, Novi Eboraci: Deutsche Hochschulschriften. ISBN 3-8267-1195-5.
  • Spielman, John P. 1977. Leopold I of Austria. New Brunswick Novae Caesareae: Rutgers University Press.
  • Adam Wolf:  "Leopold I. (1640–1705)", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 18 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1883), p. 316–322. Graeciae/Vindobonae/Agrippinae 1981, ISBN 3-222-11339-4.
  • Volker PressLeopold I., Kaiser. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 14, Duncker & Humblot, Berlin 1985, S. 256–260 (Digitalisat).
  • Schindling, Anton. 1990. "Leopold I." In Die Kaiser der Neuzeit: 1519–1918: Heiliges römisches Reich, Österreich, Deutschland, ed. Anton Schindling et Walter Ziegler, 169–185. Monaci: Beck. ISBN 3-406-34395-3.
  • Karl Schwarz, "Leopold I., römischer König, deutscher Kaiser" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 4 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-038-7) , columnae 1501–1505 (Theodisce)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum I imperatorem Romanum spectant.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)