Secunda obsidio Viennensis (1683)

Secunda obsidio Viennensis[1] fuit Vindobonae obsidio successu carens ab Imperio Ottomanico a die 14 Iulii usque ad diem 12 Septembris anno 1683 obtenta. Vindobona, tum sedes imperatoris Sacri Romani Imperii, copiis eiusdem imperii, Poloniae-Lithuaniae, Rei publicae Venetae et Dicionis Pontificiae. Turcae, numerosis incursionibus frustra factis, cum auxilia ad urbem obsidione liberandam pervenissent et ex Calvo monte impetum in eos facerent, se in orientem receperunt.

Imago aequalis tempori obsidionis Viennensis anni 1683. Auxilia Ioannis III Sobieski regis parata ad Vindobonam (in imagine extrema) obsidione liberandam.

Istis temporibus tumultuosis archiepiscopus Vindobonensis fuit Emericus Sinelli.

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Secundam obsidionem Vienennsem spectant (Battle of Vienna, Kugelkreuz (Schwechat), Battle of Vienna).
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!