Emericus Sinelli Capuccinus (natus die 29 Iunii 1622 Comarae, mortuus die 23 Februarii 1685 Vindobonae) theologus Austriacus et archiepiscopus Vindobonensis fuit.

Emericus Sinelli, monachus atque episcopus

Filius Michaelis Senelli, cuiusdam lanii Romani nomine Ioannis Antonii baptizatus est. Lentiae et Ingolstadii studens in ordinem Capucinnorum intravit. Anno 1644 Gmunden in oppido Austriae Superioris professionem religiosam dedit. Primo missionarius praedicans fuit quem mittebant in Austriae Inferioris septentrionem ad protestantes convertendos. Postea Pragae et Vindobonae in Basilica Mariae ad Scotos muneribus fungebatur. In orationibus atque homeliis vitam aulicam criticans consiliarius imperatoris Leopoldi I proclamatus est. Ei anno 1670 persuasit ut Iudaeos e Leopoldstadt pellerentur.

Die 17 Novembris 1680 archiepiscopus Vindobonensis ab imperatore propositus est. Monachus ordinis mendicantis honorem potius refutabat, ut papa Innocentius XI ipse nuntio apostolico transactore acceptationem vehimentissime iuberet. Die 4 Maii 1681 nuntius Franciscus Buonvisi eum episcopum ordinavit. Sinelli consiliarius a secretis imperialis factus est, anno 1682 minister primus quoque. Attamen modestum vivendi genus continuavit. In episcopalibus plerumque egit in vicariotate pro eo episcopus Novostadii Leopoldus Carolus de Kollonitsch.

Secunda obsidio Vienennsis fiebat cum Sinelli episcopus et Marcus Avianensis legatus papalis Vindobonae essent. Cum aulicis Sinelli urbem reliquit; victoria apud Calvum montem parta una cum imperatore die 14 Septembri Vindobonam revenit ubi fana demolita restrui iussit. Promotione cardinalis non iam gavisus est morte sua moriens. Sepeliverunt eum in crypta episcopali ecclesiae cathedralis Sancti Stephani Vindobonensis.

Bibliographia

recensere
  • Rudolf Leeb et alii: Geschichte des Christentums in Österreich. Von der Antike bis zur Gegenwart. Uebereuter, Vindobonae 2003, ISBN 3-8000-3914-1
  • Franz Loidl: Geschichte des Erzbistums Wien. Herold, Vindobonae 1983, ISBN 3-7008-0223-4
  • Ernst Tomek: Kirchengeschichte Österreichs. Tyrolia, Aeniponte - Vindobonae - Monaci, 1935–59

Externi nexus

recensere