Marcus Avianensis
Marcus Avianensis[1] (natus Carlo Domenico Cristofori Aviani die 17 Novembris 1631, mortuus Vindobonae die 13 Augusti 1699) sacerdos et monachus ordinis Capuccinorum fuit. Catholici eum ex anno 2003 beatum venerantur.
Vita
recensereAdulescens XVII annorum Capuccinus factus sibi nomen Marci selegit et die 21 Novembris 1649 professionem religiosam emisit. Studiis theologiae finitis ordinatio sacerdotalis die 18 Septembris 1655 fuit. Pater Marcus praedicator egregius tota in Italia dilectus erat. Sanatio mirifica quaedam anno 1676 peracta famam eius et trans Italiae confinia spargebat. Homeliae eius tam Latine quam sermone vernaculo, in quibus in fidei firmationem, peccatorumum confessionem et paenitentiae actionem hortabatur, conversiones multas necnon miracula[2] efficiebant. Missionarias lustrationes habuit in Francia, Flandria et Vestphalia. In itinere altero anno 1681 Leodio a distantia canonissam Claram Elisabetham de Manderscheid-Blankenheim in Thorn in provincia Limburgi versantem recuravit. Tum imperator Leopoldus I eum consiliarium et animae curatorem instituit. Anno 1683 legatus papalis creatus est in Secunda obsidione Viennensi Emerico Sinelli episcopo. Lotharingiae duci Carolo persuasit ut rectionem auxiliorum omnem regi Polonico Ioanni III mandaret et ipse quam citissime Vindobonam proficisceretur. Die 12 Septembris 1683 (verisimilter) in Monte Leopoldino in Capella Sancti Leopoldi missam ante proelium magnum celebravit. A multis dicitur Vindobonae salvator ob operam frugiferam tam politicam quam religiosam. Usque annum 1689 capellanus militaris fuit in expeditionibus contra Turcas factis. Testimonium scriptum servatur de eius praesentia Budae anno 1686 et Singiduni anno 1687.[3]
Sepultus est in sacello Mariano Fani Capuccinorum Vindobonae. Processus Marci beatificandi die 10 Decembris 1912 incohatus die 27 Aprilis 2003 beatificatione coronatus est. Dies eius memorialis est 13 Augusti. Plerumque cum crucifixo in manu praesentatur, signo vitae benedictae.
Receptio
recensereCum quotannis in caeremoniis liberationem a periculo Ottomanico recordantibus monebatur et de Marci Avianensi partibus, cultus eius singularis ante annum 1890 inusitatus fuisse videtur. Tunc usque annis 1930 plures libri autem de isto viro miro editi sunt politicis hominibus annuentibus. Engelbertus Dollfuß cancellarius et Theodorus Innitzer cardinalis eum anno 1933 vel Occidentis salvatorem proclamaverunt. Die 9 Iunii 1935 statua pergrandis, quam Ioannes Mauer, fecit ante Fanum Cappucinorum posita est et eodem anno angiportus Schwangasse nomen Marco-d'Aviano-Gasse nactus est.[4] In pellicula September Eleven 1683 directore R. Martinelli anno 2012 confecta histrio F. Murray Abraham patrem Avianensem incorporavit.
Biographia
recensere- Josef Dominicus Hamminger: Leopoldi Capelln am Kallenberg oder St. Josephskirche der PP Kamaldulenser auf dem Josephsberg? Wo hat Pater Marco d’Aviano vor d. Entscheidungsschlacht am 12. Sept. 1683 die heilige Messe gefeiert? In: Wiener Kath. Akademie. Miscellanea, Reihe 3, 100. Wiener Kath. Akademie, Vindobonae 1986
- Volker Press: Marco d'Aviano. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 16, Duncker & Humblot, Berlin 1990, S. 128 f. (Digitalisat).
- Erich Feigl: Halbmond und Kreuz: Marco d’Aviano und die Rettung Europas. Amalthea, Vindobonae 1993, ISBN 3-85002-326-5.
- Fidelis Krautsack: Markus von Aviano: Künder eines geeinten christlichen Europa. Provinzialat der Kapuziner, Vindobonae 1999 (posthum herausgegeben von Erhard Mayerl).
- Johanna Pisa, Isabella Wasner-Peter: Marco d’Aviano: Prediger und Diplomat. Vindobonae 2000
- Jan Mikrut (ed.): Die Bedeutung des P. Markus von Aviano für Europa. Vindobonae 2003
- Ronny Baier, "Marcus Avianensis" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 23 (Nordhausen, 2004. ISBN 3-88309-155-3) , columnae 35–38 (Theodisce)
- Ute Küppers-Braun: Ein Wunder in Thorn? Clara Elisabeth von Manderscheid-Blankenheim und Markus von Aviano. In: Das Münster am Hellweg, Mitteilungsblatt des Vereins für die Erhaltung des Essener Münsters. Assindiae 2007, p. 63–83.
- Hans-Joachim Böttcher: Die Türkenkriege im Spiegel sächsischer Biographien. Gabriele Schäfer Verlag Hernae 2019, ISBN 978-3-944487-63-2. S. 82,89,129,135,137,145,147, 149,156.
Notae
recensere- ↑ Ita in tabula in Oratorio Sancti Iosephi in Calvo monte, cuius textus transcriptus est hic in p. 16 in libello periegetico quodam lingua Polonica anno 1931 Vindobonae edito. En textum omnem: Sacellum hoc in quo Marcus Avianensis Innocentii PP.XI. legatus die 12 Septembris 1683 summo mane ss. missae sacrificium celebravit Ioanne Sobieski rege Poloniae ministrante et ss. eucharistia sese reficiente. Congregatio a resurrectione DNIC a.D. 1930 renovandum picturisque adornandum curavit sumptibus propriis et benefactorum imprimis procerum Polonorum quorum maiores una cum sociis exercitibus christianis illa ipsa die ad Vindobonam pro fide catholica decertantes victoriam insignem omne in aevum memorandam auspice Deo duce Ioanne III rege ex hoste saevissimo rettulerunt.
- ↑ De his in libri titulo alluditur quem scripsit Franciscus Gulielmus Aymair: Authentisirter Begriff Deß Wunderthätigen Glaubens / Heyl-würckenden Seegens / Und auf solche Benediction von GOTT ertheilter Beneficien und erfolgten vilen Wundersamen Begebenheiten / Deß Gottseeligen P. MARCI De Aviano, Capuciner-OrdensPredigern, Augustae Vindelicorum 1681
- ↑ Straßennamen Wiens seit 1860 als „Politische Erinnerungsorte“ (PDF), p. 239-240 (Vindobonae 2013)
- ↑ Hans Vollmer (ed.): Allgemeines Lexikon der bildenden Künstler des XX. Jahrhunderts. Lipsiae 1930, tomus 24, p. 274.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Avianensem spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Acroasis Ioannis Pauli II die 27 Aprilis 2003 Romae habita
- Vita in versione Vaticana
- De patre in lexico AEIOU
- Vita beati linguis XIII scripta