Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani Vindobonensis
Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani media in urbe Vindobonensi sita ab anno 1365 sedes capituli cathedralis, ab anno 1469/1479 cathedralis et ab anno 1723 ecclesia metropolitana archiepiscopi Vindobonensis est.
Cathedralis Romano-Catholica signum Vindobonae et saepe etiam sacrarium gentilicium Austriae habetur.[1][2] Sanctus titularis est Sanctus Stephanus protomartyr.
Aedificium 107 metra longum et 34 metra latum patet. Cathedralis inter aedificia gotica Austriaca maximi momenti numeratur. Partes aedificii Romanici ex annis 1230–1263 adhuc exstant. Ecclesiae sunt quattuor turres: Altissima est turris meridiana (136.4 m), turris autem septentrionalis imperfecta tantum 68 m habet. A sinistra et a dextra aditus prinicipalis duae turres paganorum (Heidentürme), quae dicuntur, in altitudinem fere 65 m ascendunt. in Imperio Austro-Hungarico, quod olim fuit, ullam ecclesiam turri meridiana cathedralis Sancti Stephani altiorem aedificari non licuit.
Pinacotheca
recensere-
Cathedralis a latere visa
-
Despectus a campanario in tectum cathedralis
-
Horologium solarium Georgii Purbachii a latere meridiano
-
"Madonna famulorum" ("Dienstbotenmadonna")
-
Navis principalis
-
Pars navis lateralis
-
Altare maius Barocum
-
Altare Novae Civitatis Viennensis
-
Imago BMV de Máriapócs
-
Fenstergucker (vir per fenestram spectans) sub suggestu
-
Fenestrae mediaevales Leopoldum I demonstrantes
-
"Pummerin" (campana maxima)
Notae
recensereBibliographia
recensere- Reinhard H. Gruber, Robert Bouchal: Der Stephansdom. Monument des Glaubens – Stein gewordene Geschichte, Vindobonae 2005
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam cathedralem Sancti Stephani spectant. |
- "Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani Vindobonensis" apud AEIOU (Theodisce)