Receptaculum aquae Tscheboxarense

Receptaculum aquae Tscheboxarense[1] (Russice Чебоксарское водохранилище) est receptaculum aquae in Russia, aquis Volgae fluminis impletum. Cuius area 2190 chm2 est. Volumen receptaculi pleni 13,85 chm³ est, altitudo media 6 m, maxima autem 21 m. In re publica Mari El, regione Saratoviensi, et re publica Tschuvaschia situm est. Nomen receptaculi ab hydroergasterio Tscheboxarensi derivatur, quod in Tscheboxaris Novis[2] urbe anno 1980 construсtum est.

Cataracta hydroergasterii Tscheboxarensis.

Novogardia Inferior et Urbs Cosmae et Damiani et Tscheboxari urbes in ripis receptaculi Tscheboxarensis stant. Occa et Sura et Vetluga et Iunca fluvii in receptaculum aquam ferunt.

NotaeRecensere

  1. De nomine urbis.
  2. Russice Novočeboksarsk.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 56°18′0″N 46°43′0″E
  • Receptaculum Tscheboxarense in situ Aquae Russiae (Russice)