Vetluga[1] (Russice Ветлуга) est flumen in Russia. In regione Kirovensi incipit, circiter 889 chiliometra patet, per regionem Costromensem, Mari El rem publicam, fluens et in Volgam (cuius aequor hic receptaculo aquae Tscheboxarensi elevatum est) in regione Novogardiae Inferioris influit. Urbs eiusdem nominis ad Vetlugam sita est; altera urbs in ripis eius est Šarja.

Vetluga
Vetluga prope Bogorodskoie vicum
Longitudo 889 chm
Altitudo fontis 63 m
Decursus aquae 255 /s
Area systematis 39 400 chm²
Fons prope Robiaši vicum
Ostium Volga
Regio Regio Kirovensis,
Regio Costromensis,
Mari El,
Regio Novogardiae Inferioris

Vide etiam paginam discretivam: Vetluga (discretiva)

Vetlugasauri reliquiae in valle Vetlugae inventi erant et nomen fluminis ceperunt. Sanctus Barnabas Vetlugensis in ripis fluminis solus habitabat ab anno 1417, quo loco post mortem eius monasterium conditum est.

NotaeRecensere

  1. Augustini Meyerberg Iter in Moschoviam, in: Historia Ruthenicae scriptores exteris saeculi XVI., vol. II, p. 385; Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 151. (Textus apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°23′42″N 47°27′45″E, 56°25′14″N 46°13′30″E, 56°19′4″N 46°25′22″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vetlugam spectant.