Wikidata Kamyschin
Res apud Vicidata repertae:
Kamyschin: insigne
Civitas: Russia
Locus: 50°5′0″N 45°24′0″E
Numerus incolarum: 111 100
Zona horaria: UTC+04:00, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kamyshin Urban Okrug

Geographia

Superficies: 81 chiliometrum quadratum

Kamyschin[1] (Russice Камышин) est urbs in regione Volgogradensi Russiae. In ripa dextra Volgae fluminis (vel receptaculi aquae Volgogradensis), in ostio Kamyschinkiae[2] fluminis situs est. Incolas 111 775 anno 2017 habuit. Volgae latitudo in Kamyschin quattuor vel quinque chiliometra est; in ripa laeva Nicolaopolis urbs stat.

Domus Fedoseev Kamyschin saeculo XIX aedificata est.

HistoriaRecensere

Ordae Aureae colonia loco Kamyschin hodierni fuit. Anno 1667, Stephanus Razin per Kamyschinkam in Volgam exiit et rebellionem coepit. Anno 1668 in ostio Kamyschinkae arx aedificata est; anno 1670 a copiis Razin incensa est, sed restituta. Petrus I hic canalem inter Volgam et Tanaim fodere statuit, sed opus imperfectum mansit. Sloboda erat pyrobolistarum, quae Demetriopolim nomen in honorem Demetrii Thessalonicensis habebat. Anno 1708 a Condratio Bulavin, annoque 1778 ab Aemiliano Pugačëv, Demetriopolis captus est. Anno 1780 a Catharina II in numero urbium Demetriopolis perscripta est et nomen hodiernum cepit. Commercio in Volga florente, urbs crescebat.

NotaeRecensere

  1. Eduardi Eversmann Fauna lepidopterologica Volgo-Uralensis (Casani, 1844), 6. (Textus apud Google Books).
  2. Augustini Meyerberg Iter in Moschoviam, in: Historia Ruthenicae scriptores exteris saeculi XVI., vol. II, p. 385.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°5′0″N 45°24′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica