Kamyschinkia[1] (Russice Камышинка) est flumen in Regione Volgogradensi Russiae, quod prope Griaznucha exoritur, 10 chiliometra longum patens. In Kamyschin urbe in Volgam (nunc in sinum Kamyschinensem receptaculi aquae Volgogradensis) effunditur. Receptaculo nondum constructo, Kamyschinkia aestate paene exsiccabatur, sed tempore eluvionis vernae etiam naves in illam inibant.

Kamyschinkia
Delineatio Nederlandica canalis a Kamyschinkia ad Tanaim non constructi
Longitudo 10 chm
Altitudo fontis 90 m
Decursus aquae 8,5 /s
Area systematis 102 chm²
Fons Luteum vicus
(Griaznucha)
Ostium Volga
Regio Volgogradensis

Cum his locis Volga et Tanais alterutrimque prope accedunt, Petrus Magnus hic canalem ab ostio Kamyschinkae ad Ilovlam Tanaitis accolam aedificari voluit; annis a 1698 ad 1702 canalis aedificabatur, sed imperfectus mansit.

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°7′34″N 45°14′33″E, 50°6′2″N 45°22′25″E, 50°5′12″N 45°25′10″E • GeoNames
  • Kamyschinkia in registro nationali aquarum (Russice)
  • Kamyschinkia in Lexico historiae et geographiae gubernii Saratoviensis ab Alexandro Minch[ru] composito