Togliatti vel Stauropolis ad Rha[1] (Russice Тольятти, tr. Tol'jatti) est urbs Russica, in sinistra Rhae fluminis ripa sita (cuius aequor hic receptaculo aquae Saratoviensi elevatum est). Administrativa districtus Stauropolitani regionis Samarensis Foederationis Russicae sedes est. Plus quam 718 milia incolarum (anno 2014) habens, maxima est urbium Russicarum, quae non sunt metropoles subiectorum Foederationis.

Wikidata Togliatti (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Togliatti (urbs): insigne
Togliatti (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°31′0″N 49°25′0″E
Numerus incolarum: 667 956
Zona horaria: UTC+04:00, Tempus Mosquanum, Tempus Samarense, Tempus Mosquanum
Situs interretialis
Nomen officiale: Тольятти

Gestio

Praefectus: Nikolay Rents
Consilium: Tolyatti City Council
Procuratio superior: Tolyatti Urban Okrug

Geographia

Superficies: 314.78 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Avtozavodsky City District, Komsomolsky City District, Tsentralny City District
Territoria finitima: Stavropolsky District, Zhigulyovsk, Stavropolskiy County

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kazanlak, Wolfsburgum, Luoyang, Flint, Placentia, Colmaria, Nagykanizsa, Mingachevir
Vide etiam paginam discretivam: Stauropolis (discretiva).

Anno 1737 a Basilio Tatiščev ut arx nomine Stauropolis'[2] condita est. Annis ab 1953 ad 1955 ad locum altium mota est, cum locus priscus inundatus esset, creationis cisternae magnae ad Rham fluvium causa. Anno 1964, nomen Palmyri Togliatti, ducis factionis communisticae Italicae, recepit. Paulo post, magna autocinetorum conficiendorum officina ibi constructa est.

Receptaculi aquae Kuibyshevskoë moles Stauropoli sita est. Post Stauropolim Rha versuram Samarensem incipit.

  1. Charitonis Čebotarëv Географическое методическое описание Российской империи (Descriptio geographica methodica Imperii Russici), p. 284; Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 563.
  2. Russice Ставрополь, tr. Stavropol' , e Graeco Σταυρόπολις, i.e. 'crucis urbs'.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Togliatti spectant (Togliatti, Tolyatti).
  Situs geographici et historici: Locus: 53°31′0″N 49°25′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия