Versura Samarensis[1] est maeander Volgae fluminis (cuius aequor hic receptaculo aquae Saratoviensi elevatum est) maxima, quam Volfa facit, ut elevationem montium Zhigulensium circumeat. Ad meridiem fluens ardue ad orientem vertit et paene in eundem locum revertit. In regione Samarensi Russiae sita est; Samara urbs contra extremitatem maeandri occidentalem in ripa laeva et Stauropolis ad Rha in initio maeandri in ripa laeva sitae est. Ripam dextram montes Zhiguli pharangiis secati occupant. Post Syzranum urbem in ripa dextra sitam item ad meridiem Volga vertit.

Versura Samarensis in photographemate spatiali

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°7′0″N 50°4′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия