Syzranum

urbs in Russia
Wikidata Syzranum
Res apud Vicidata repertae:
Syzranum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°10′0″N 48°28′0″E
Numerus incolarum: 173 260
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Q21634975
Procuratio superior: Syzran Urban Okrug

Geographia

Superficies: 117 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Pingdingshan

Syzranum[1] (Russice Сызрань, Syzran') est urbs in regione Samarensi Russiae. Incolas 173 260 habuit anno 2017, quorum 90 centesimae partes Russi erant, 5 Tatari, etc. In ripis Rha fluminis (cuius aequor hic receptaculo aquae Saratoviensi elevatum est) patet.

Despectus ex colle in mediam Syzrani partem.

HistoriaRecensere

Anno 1683 iussu Petri I, hoc loco arx lignea aedificata est. Syzranum crescebat, saeculoque XVIII commercium pecorum ibi florebat, qua de causa iussu Catharinae II taurus in insigni urbis pictus est. Saeculo undevicensimo, productio farinae Syzrani primum studium erat. Incendium anno 1906 ligneam urbis partem in toto destruxit, sed mox iterum aedificata est. Saeculo vicensimo, naphtha prope Syzranum inventa est, qua de causa interdum Bacua secunda appellatur.

NotaeRecensere

  1. Angelo Perugini, Dizionario italiano-latino, Romae, 1976.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Syzranum spectant.
  • Situs proprius (Russice)
  • Syzrani photographemata vetera