Receptaculum aquae Kuibyshevskoë
Receptaculum aquae Kuibyshevskoë[1] (Russice Куйбышевское водохранилище) est receptaculum aquae in Russia, aquis Volgae fluminis impletum. Area receptaculi (6450 chm2) tertia a maxima in orbe terrarum est. In regione Samarensi, rebus publicis Tschuvaschia, Mari El, Tatarstania et in regione Simbiriensi situm est.
Nomen receptaculi a nomine Sovietico Samarae (quae inferius, quam receptaculum, ad Volgam stat) derivatum est. Pars receptaculi inferior nonnunquam mare Zhiguliense[2] (de montibus Zhigulis, qui in ripa receptaculi siti sunt), nuncupatur.
Moles ergasterii hydroelectrici in urbe Stauropoli ad Rha anno 1955 constructa est; receptaculum usque ad annum 1957 aqua implebatur.
Volumen receptaculi pleni 58 chm³ est, altitudo media 8 m, maxima autem 41 m.
Cama, Casanca, Coxaga Minor, Iunca, Sviaga et Utka flumina in receptaculum effunduntur.
Notae
recensere- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куйбышевское вдхр.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Жигулевский.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 53°27′0″N 49°10′0″E • 2809071, 1268072 OpenStreetMap |