Kolazinum[1] (Russice Калязин) est urbs regionis Tueriensis Russiae et sedes administrativa districtus Kolaziniensis. In ripa dextra Volgae fluminis (cuius aquae hic receptaculo Ugliciensi altiores tenentur) stat. Plus quam 12 milia incolarum (anno 2020) habet.

Wikidata Kolazinum
Res apud Vicidata repertae:
Kolazinum: insigne
Kolazinum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°14′0″N 37°51′0″E
Numerus incolarum: 12 621
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q20659055

Geographia

Superficies: 10 chiliometrum quadratum

Historia

recensere

Monasterium sancti Nicolai in Žabnja flumine loco Kolazini hodierni a saeculo XII notum est. Saeculo XIV arx Sventoslai campus (Святославле поле) hic erat. Monasterium Trinitatis et sancti Macarii in ripa Volgae altera saeculo XV conditum erat. Athanasius Nicetae filius anno 1468 Kolazinum visitabat, quod in libro suo memorat. Fine saeculo XVII slobodae duae, monasterii Kolazinensis et sloboda Nicolai, coniunctae sunt. Ab anno 1775 circuli caput. Annis 1939 et 1940, cum receptaculum aquae Ugliciense implebatur, pars urbis inundata est; abhinc campanarium monasterii sancti Nicolai in Žabnja ex aqua surgebat viatoribus mirabile. Annis 1980 insula artificialis circa id constructa est, ne campanarium destrueretur.

 
Via Caroli Marx Kolazini et despectus in campanarium ecclesiae cathedralis sancti Nicolai
  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 148. (Textus apud Google Books) Interdum Colesinum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kolazinum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°14′0″N 37°51′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия