Receptaculum aquae Piscarianum

Receptaculum aquae Piscarianum[1] (Russice Рыбинское водохранилище) est receptaculum aquae in regione Iaroslaviensi necnon in regionibus Tueriensi et Vologdensi Russiae in flumine Volga constructum. Moles ergasterii hydroelectrici in Piscaria urbe anno 1940 constructa est; receptaculum usque ad annum 1946 aqua implebatur. Mologa urbs et Vesiegonsk urbis pars maior et Poschechoniae regionis pars aquis receptaculi inundatae sunt.

Receptaculum aquae Piscarianum Aprili mense, glacie rupta

Area receptaculi circa 4580 chm² est, volumen receptaculi pleni 16,7 chm³ est, altitudo media 5,6 m, maxima autem 30 m.

Scheksna et Mologa flumina in receptaculum Piscarianum effunduntur.

NotaeRecensere

  1. De nomine Piscariae urbis.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°22′0″N 38°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica