Piscaria[1] (Russ. Рыбинск Rybinsk) urbs est regionis Iaroslaviensis Russiae. In ripa Volgae fluminis stat, ubi Scheksna[2] flumen in eam effluit. Incolas 188 678 habuit anno 2018.

Wikidata Piscaria
Res apud Vicidata repertae:
Piscaria: insigne
Piscaria: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°3′0″N 38°50′0″E
Numerus incolarum: 190 429
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Усть-Шексна, Рыбная слобода, Рыбинск, Щербаков, Рыбинск, Андропов, Рыбинск

Gestio

Procuratio superior: Regio Iaroslaviensis

Geographia

Superficies: 101.42 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Piscaria (discretiva)

Naves farinariae in Piscaria anno 1894

Historia recensere

Piscaria hodierna duorum oppidorum coniunctio est. Vicus in ripa Volgae laeva, ubi Scheksna in eam influit, nomine Scheksnae ostio[3] ab anno 1071 notus est, quo ab Ioanne Vyšatič duce militiae Kioviensis expugnatus est, qui tumultum civium Rostoviensum oppressurus huc venit. In ripa Volgae dextra, ubi Padus[4] flumen influit, colonia primo anno 1504 in testamento Ioannis Magni memorata est. Sloboda piscatorum tunc temporis hic fuit, quae pisces vendebat et in aulam magni ducis Moscuensis mittebat. Crescebat et anno 1777 in numerum urbium inclusa est, circuli caput facta. Magna urbs mercatoria Piscaria facta est. Fine saeculi XIX maxime floruit. Metropolis burlacorum[5] tunc saepe nominabatur. Annis ab 1921 ad 1923 etiam gubernii Piscarianae caput erat. Anno 1935 moles Piscariae aedificari coepit, quae et Volgam et Šeksnam obstruit, ut receptaculum Piscarianum amplissimum multasque regiones habitatas et urbes[6] inundaturum impleretur. Anno 1941 receptaculum impleri coepit, sed belli causa solum anno 1946 impleri finivit. Electricitas autem ab anno 1942 Moscuam ab electrificina Piscariana ivit; electriductus non aereus, sed subterraneus conctructus est, ne a Germanis destrueretur. Annis ab 1946 ad 1957 Piscaria Ščerbakov et annis ab 1984 ad 1989 Andropov Georgii Andropov honoris causa nominabatur.

 
Burlaci navem onerariam per Volgam trahunt. Eliae Repin pictura, anni 1870—1873)

Notae recensere

  1. De nomine priore Рыбная слобода, sloboda piscaria, vide: Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 537. Vel Riebza, v. Henrici Scherer Tabellæ Geographicæ ..., Monachi 1703, p. 175.
  2. Russice Шексна.
  3. Усть-Шексна
  4. Черемуха.
  5. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. бурлак. Operarius in lemnis flumine Wolgae versans.
  6. E.g. Mologam urbem.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Piscariam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 58°3′0″N 38°50′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon