Vide etiam paginam discretivam: Poschechonia (discretiva)

Poschechonia[1] (Russice Пошехонье, Pošechon’e) est regio historica Russiae, nunc pars regionis Iaroslaviensis. In ripis Schechonae fluminis (nunc Šeksna), Volgae tributarii, sita erat; po Schechone Russice secundum Schechonam signficat. Poschechonia ducatuum Iaroslaviensis, Ugliciensis et Moscoviensis pars fuit. Vaccae lactosae in Poschechonia maxime colebantur et regio lacte et caseo (caseus Poschechonicus) notior erat. Poschechonia urbs solum anno 1777 condita est et regionis nomen cepit. Nunc Poschechoniae antiquae pars magna a receptaculo aquae Piscariano inundata est.

In litterisRecensere

Basilius Berezajskij anno 1798 sua Anecdota, vel Poschechoniensium veterum gesta hilaria[2] edidit, ubi incolas Poschechoniae sicut Abderitas Russicos descripsit. Michael Saltykov-Ščedrin Narrationes Poschechonicas[3] et Antiquitates Poschechoniae[4] composuit.

NotaeRecensere

  1. Atlas Russicus, Petropoli 1745, p. 4
  2. "Анекдоты, или Весёлые похождения старинных пошехонцев"
  3. "Пошехонские рассказы".
  4. "Пошехонская старина".

Nexus externiRecensere

  • De Poschechonia situs (Russice)
  • Anecdotorum Berezajskij editio anni 1821