Poschechonia (urbs)

urbs in Russia
Wikidata-logo.svg Poschechonia (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Poschechonia (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°30′0″N 39°7′0″E
Numerus incolarum: 5 821
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Poshekhonsky District

Vide etiam paginam discretivam: Poschechonia (discretiva)

Poschechonia[1] (Russice Пошехонье, Pošechon’e) est urbs regionis Iaroslaviensis Russiae. In ostio Sogožae fluminis stat, ubi flumen in receptaculum aquae Piscarianum influit. Incolas 5 650 habuit anno 2020.

Poschechoniae mediae aspectus cum ecclesia cathedralis Trinitatis et Sogoža flumine

HistoriaRecensere

Pertoma vicus hoc loco saeculo XVII erat; Poschechonia tum regio nominabatur. Etiam circulus Poschechonicus[2] existebat, sed non urbs. Anno 1777 Pertoma in numerum urbium inclusa est et regionis nomen cepit. Auri et argenti factura Poschechoniae saeculis XVIIi et XIX florebat. Annis a 1918 ad 1992 urbs Poschechonia Volodarsk nuncupabatur nomine Volodarskij bolsevici.

NotaeRecensere

  1. Atlas Russicus, Petropoli 1745, p. 4
  2. Пошехонский уезд.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Poschechoniam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 58°30′0″N 39°7′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия