Ducatus Iaroslaviensis

Wikidata Ducatus Iaroslaviensis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Caput: Iaroslavia

Ducatus Iaroslaviensis[1] (Russice Ярославское княжество, tr. Jaroslavskoe knjažestvo) fuit ducatus in Ruthenia Septentrio-Orientali, metropolim habens Iaroslaviam.

HistoriaRecensere

Ducatus Iaroslaviensis formatus est anno 1218, cum Ducatus Rostoviensis divisus est inter filios ducis Constantini Vsevolodi filii. Anno 1294 in possessionem duci Smolenscensis Theodori (conditoris dynastiae novae ducum Iaroslaviensium) venit. Saeculis quattuordecimo quindecimoque in ditiones divisus est. Gradatim adiunctus est a Moscovia, anno 1463 ut ducatus sui iuris omnino deletus.

FonsRecensere

NotaRecensere

  1. "...ducatus Iaroslaviensis in Moschovia..." [1]

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatum Iaroslaviensem spectant.